Eutropius, II. xii
P
YRRHUS autem unum ex legatis, qui a Romanis de redimendis captivis missi sunt, Fabricium nomine, ita admiratus est ut, quod eum pauperem esse cognovit, ei promitteret quartem regni partem si ad se transiret, sed a Fabricio contemptus est. Haud ita multo post, contra Pyrrhum cum exercitu missus est Fabricius. Jamque, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi ad Fabricium nocte venit, promittens se veneno Pyrrhum occisurum, si pecuniae aliquid sibi daretur: quem Fabricius vinctum reduci jussit ad dominum, regemque certiorem fieri quae medicus contra vitam ejus promisisset.
Velleius, II. i
P
OTENTIAE Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit: quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non gradu, sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis in otium conversa civitas. Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum, quas praediximus, Metellus, tum in circo Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque magnificentiam secuta privata luxuria est. Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum Viriatho secutum est: quod ita varia fortuna gestum est, ut saepius Romanorum gereretur adversa. Sed interempto Viriatho fraude magis quam virtute Servilii Caeponius Numantinum gravius exarsit. Haec urbs numquam plura quam decem milia propriae juventutis armavit, sed vel ferocia ingenii vel inscitia nostrorum ducum vel fortunae indulgentia cum alios duces, tum Pompeium magni nominis virum ad turpissima deduxit foedera (hic primus e Pompeis consul fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. Sed Pompeium gratia impunitum habuit, Mancinum verecundia poenam non recusando perduxit huc, ut per fetialis nudus ac post tergum religatis manibus dederetur hostibus. Quem illi recipere se negaverunt, sicut quondam Caudini fecerant, dicentes publicam violationem fidei non debere unius lui sanguine.
Velleius, II. ii
I
INMANEM deditio Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe Tiberius Gracchus, Tiberii Gracchi clarissimi atque eminentissimi viri filius, P. Africani ex filia nepos, quo quaestore et auctore id foedus ictum erat, nunc graviter ferens aliquid a se pactum infirmari, nunc similis vel judicii vel poenae metuens discrimen, tribunus plebis creatus, vir alioqui vita innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta et natura et industria mortalis condicio recipit, P. Mucio Scaevola L. Calpurnio consulibus abhinc annos centum sexaginta duos descivit a bonis, pollicitusque toti Italiae civitatem, simul etiam promulgatis agrariis legibus, omnibus statim concupiscentibus, summa imis miscuit et in praeruptum atque anceps periculum adduxit rem publicam. Octavioque collegae pro bono publico stanti imperium abrogavit, triumviros agris dividendis colonisque deducendis creavit se socerumque suum, consularem Appium, et Gaium fratrem admodum iuvenem.
Velleius, II. iii
T
UM P. Scipio Nasica, ejus qui optimus vir a senatu judicatus erat, nepos, eius qui censor porticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri P. Africani patrui, privatusque et togatus, cum esset consobrinus Ti. Gracchi, patriam cognationi praeferens et quidquid publice salutare non esset, privatim alienum existimans (ob eas virtutes primus omnium absens pontifex maximus factus est), circumdata laevo brachio togae lacinia ex superiore parte Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui salvam vellent rem publicam, se sequerentur. Tum optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et major, et intacta perniciosis consiliis plebs inruere in Gracchum stantem in area cum catervis suis et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus vitam,
quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit. Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit. Inde jus vi obrutum potentiorque habitus prior, discordiaeque civium antea condicionibus sanan solitae ferro dijudicatae bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Quod haut mirum est: non enim ibi consistunt exempla, unde coeperunt, sed quamlibet in tenuem recepta tramitem latissime evagandi sibi viam faciunt, et ubi semel recto deerratum est, in praeceps pervenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fructuosum.