capitula
I | Quod thesaurus sapientia potissime sit in libris |
II | Qualis amor libris rationabiliter debeatur |
III | Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum |
IV | Querimonia librorum contra clericos jam promotos |
V | Querimonia librorum contra religiosos possessionatus |
VI | Querimonia librorum contra religiosos mendicantes |
VII | Querimonia librorum contra bella |
VIII | De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi |
IX | Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum |
X | De successiva perfectione librorum |
XI | Quare libros liberalium litterarum praetulimus libris juris |
XII | Quare libros grammaticales tanta diligentia curavimus renovare |
XIII | Quare non omnino negleximus fabulas poetarum |
XIV | Qui deberet esse librorum potissimi dilectores |
XV | Quot commoda confert amor librorum |
XVI | Quam meritorium sit libros novos scribere et veteres renovare |
XVII | De debita honestate circa librorum custodiam adhibenda |
XVIII | Quod tantam librorum collegimus copiam ad communem profectum scholarium et non solum ad propriam voluptatem |
XIX | De moduo communicandi studentibus omnes libros nostros |
XX | Exhortatio scholarium ad rependedum pro nobis suffragia debitae pietatis |
UNIVERSIS Sane si propheta tam mirabilis, secretorum praescius divinorum, praeconsulere volebat tam sollicite quomodo grate posset gratis data refundere, quid nos rudes regratiatores et avidissimi receptores, onusti divinis beneficiis infinitis, poterimus digne velle? Proculdubio deliberatione sollerti et circumspectione multiplici, invitato primitus spiritu septiformi, quatenus in nostra meditatione ignis illuminans exardescat, viam non impedibilem providere debemus attentius, quo largitor omnium de collatis muneribus suis sponte veneretur reciproce, proximus relevatur ab onere et reatus conractus per peccantes cotidie eleemosynarum remediis redimatur. Hujus igitur devotionis monitione praeventi ab eo qui solus bonam hominis et praevenit voluntatem et perficit, sine quo nec sufficentia suppetit cogitandi solummodo, cujus quicquid boni fecerimus non ambigimus esse munus, diligenter tam penes nos quam cum aliis inquiendo discussimus quid inter diversorum generum pietatis officia primo gradu placeret Altissimo, prodessetque potius Ecclesia militanti. Et ecce mox nostrae considerationis aspectibus grex occurrit scholarium elegorum quin potius electorum, in quibus Deus artifex et ancilla natura morum optimorum et scientiarum celebrium plantaverunt radices, sed ita rei familiaris oppressit penuria, quod obstante fortuna contraria semina tam fecunda virtutem in culto iuventutis agro, roris debiti non rigata favore, arescere compelluntur. Quo fit ut lateat in obscuris condita virtus clara, ut verbis alludamus Boetii, et ardentes lucernae non ponantur sub modio, sed prae defectu olei penitus exstinguantur. Sic ager in vere floriger ante messem exaruit, sic frumenta in lollium et vites degenerant in labruscas, ac sic in oleastros olivae sivescunt. Marcescunt omnino tenellae trabeculae et qui in fortes columnas Ecclesiae poterant excrevisse, subtilis ingenii capacitate dotati, studiorum gymnasia derelinquunt. Sola inedia novercante, repelluntur a philosophia nectareo poculo violenter, quam primo gustaverint, ipso gusto ferventius sitibundi: liberalibus artibus habiles et scripturis tantum dispositi contemplandis, orbati necessariorum subsidiis, quasi quadam apostasiae specie ad artes mechanicus, propter cictus solius suffragia ad Ecclesiae dispendium et totius cleri vilipendium revertuntur. Sic mater Ecclesia pariendo filios abortori compellitur, quinimmo ab utero foetus informis monstruose dirumpitur, et pro paucis minimisque quibus contentatur natura, alumnos amittit egregios, postea promovendos in pugiles fidei et athletas. Heu quam repente tela succiditur, dum texentis manus orditur! Heu quod sol eclipsatur in aurora clarissima et planeta progrediens regiratur retrograde ac naturam et speciem verae stellae praetendens subito decidit et fit assub! Quid poterit pius homo intueri miserius? Quid misericordiae viscera penetrabit acutius? Quid cor congelatum ut incus in calentes guttas resolvet facilius? Amplius arguentes a sensu contrario, quantum profuit toti reipublicae Christianae, non quidem Sardanapali deliciis, neque Croesi divitiis enervare studentes, sed melius mediocritate scholastica suffragari pauperibus, ex eventu praeterito recordemur. Quot oculis vidimus, quot ex scripturis collegimus, nulla suorum natalium claritate fulgentes, nullius haereditatis successione gaudentes, sed tantum proborum virorum pietate suffultos, apostolicas cathedras meruisse! subjectis fidelibus praefuisse probissime! superborum et sublimium colla jugo ecclesiastico subjecisse et procurasse propensius Ecclesiae libertatem! Quamobrem perlustratis humanis egestatibus usquequaque caritativae considerationis intuitu, huic tandem calamitoso generi hominum, in quibus tamen tanta redolet spes profectus Ecclesiae, praelegit peculiariter nostrae compassionis affectio pium ferre praesidium et eisdem non solum de necessariis victui, verum multo magis de libris utilissimis studio providere. Ad hunc effectum acceptissimum coram Deo nostra jam ab olim vigilavit intentio indefessa. Hic amor ecstaticus tam potenter nos rapuit ut, terrenis aliis abdicatis ab animo, acquirendorum librorum solummodo flagraremus affectu. Ut igitur nostri finis intentio tam posteris pateat quam modernis, et ora loquentium perversa quantum ad nos pertinet obstruamus perpetuo, tractatum parvulinum edidimus stilo quidem levissimo modernorum---est enim ridiculosum rhetoricis quando levis materia grandi describitur stilo; qui tractatus amorem quem ad libros habuimus ab excessu purgabit, devotionis intentae propositum propalabit et circumstantias facti nostri, per viginti divisus capitula, luce clarius enarrabit. Qui vero de amore librorum principaliter disserit, placuit nobis more veterum Latinorum ipsum Graeco vocabulo Philobiblon amabiliter nuncupare.
Capitulum I
THESAURUS desiderabilis sapientiae et scientiae, quem omnes homines per instinctum naturae desiderant, cunctas mundi transcendit divitias infinite: cujus respectu lapides pretiosi vilescunt; cujus comparatione argentum lutescit et aurum obryzum exigua fit arena; cujus splendore tenebrescunt visui sol et luna; cujus dulcore mirabili amarescunt gustui mel et manna. O valor sapientiae non marcescans ex tempore, virtus virens assidue, omne virus evacuans ab labente! O munus caeleste liberalitatis divinae, descendans a Patre luminum, ut mentem rationalem provehas usque in caelum! Tu es intellectus caelestis alimonia, quam qui bibunt adhuc sitient, et languentis animae harminia laeticans, quam qui audit nullatenas confundetur. Tu es morum mopderatrix et regula, secundum quam operans non peccabit. Per te reges regnant et legum conditores justa decernunt. Per te deposita ruditate nativa, elimatis ingeniis atque linguis, vitiorum sentibus coeffossis radicitus, apices consequuntur honoris, fiuntque patres patriae et comites principum, qui sine te conflassent lanceas in ligones et vomeres, vel cum filio prodigo pacerent forte sues. Quo lates potissime, praeelecte thesaure, et ubi te reperient animae sitibundae? In libris proculdubio posuisti tabernaculum tuum, ubi te fundavit Altissimus, lumen luminum, liber vitae. Ibi te omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsantibus improbe citius aperitur. In his cherubin alas suas extendunt ut intellectus studentis ascendat, et a polo usque ad polum prospiciat, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. In his incomprehensibilis ipse Deus altissimus apprehensibiliter continetur et colitur; in his patet natura caelestium, terrestrium et infernorum; in his cernuntur jura quibus omnis regitur politia, hierarchia caelestis distinguuntur officia et daemonum tyrannides describuntur, quos nec idaea Platonis exsuperant nec Cratonis cathedra continebat. In libris mortuos quasi vivos invenio; in libris futura praevideo; in libris re bellicae disponuntur; de libris prodeunt jura pacis. Omnia corrumpuntur et intabescunt in tempore; Saturnus quos generat devorare non cessat: omnem mundi gloriam operiret oblivio, nisi Deus mortalibus librorum remedia providisset. Alexander, orbis domitor, Julius et urbis et orbis invasor, qui et Marte et arte primus in unitate personae assumpsit imperium, fidelis Fabricius et Cato rigidus hodie caruissent memoria, si librorum suffragia defuissent. Turres ad terram sunt dirutae; civitates eversae; putredine perierunt fornices triumphales; nec quicquam reperiet vel Papa vel rex quo perennitatis privilegium conferatur commodius quam per libros. Reddit auctori vicissitudinem liber factus, ut quamdiu liber supererit auctor manens athanatos nequeat interire, teste Ptolemao in prologo Almagesti: non fuit, inquit, mortuus qui scientiam vivificavit. Quis igitur infinto thesauro librorum, de quo scriba doctus profert nova et vetera, per quodcunque alterius speciei pretium limitabit? Veritas vincens super omnia, quae regem, vinum et mulierem supergreditur, quam amicis praehonorare officium obtinet sanctitatis, quae est et via sine devio et vita sine termino, cui sacer Boetius attribuit triplex esse, in mente, voce et scripto, in libris videtur manere utilius et fructificare fecundius ad profectum. Nam virtus vocis perit cum sonitu; veritas mente latens est sapientia absconsa et thesaurus invisus; veritas vero quae lucet in libris omni se disciplinabili sensui manifestare desiderat. Visui dum legitur, auditui dum auditur, amplius et tactui se comendat quodammodo, dum transcribi se sustinet, colligari, corrigi et servari. Veritas mentis clausa, licet sit possessio nobilis animi, quia tamen caret socio, non constat esse jocunda, de qua nec visus judicat nec auditus. Veritas vero vocis soli patet auditui, visum latens, qui plures nobis differentias rerum monstrat, affixaque subtilissimo motui incipit et desinit quasi simul. Sed veritas scripta libri, non succissiva sed permanens, palam se praebat aspectui et per sphaerulas pervias oculorum, vestibula sensus communis et imaginationis atria transiens, thalamum intellectus ingreditur, in cubili memoriae se recondens, ubi aeternam mentis congenerat veritatem. Postremo pensandum, quanta doctrinae commoditas sit in libris, quam facilis, quam arcana. Quam tuto libris humanae ignorantiae paupertatem sine verecundia denudamus! Hi sunt magistri qui nos instruunt sine virgis et ferula, sine verbis et cholera, sine pannis et pecunia. Si accedis, non dormiunt; si inquirens interrogas, non abscondunt; non remurmurant, si oberres; cachinnos nesciunt, si ignores. O libri soli liberales et liberi, qui omni petenti tribuitis et omnes manumittitis vobis sedulo servientes, quot rerum millibus typice viris doctis recommendamini in scriptura nobis divinitus inspirita! Vos enim estis profundissimae sophiae fodinae, ad quas sapiens filium suum mittit ut inde thesauros effodiat---Proverbiorum secundo; vos putei aquarum viventium, quos pater Abraham primo fodit, Isaac eruderavit, quosque nituntur obstruere Palestini---Genesis sexto et vicensimo. Vos estis revera spicae gratissimae, plenae granis, solis apostolicis manibus confricandae, ut egrediatur cibus suavissimus famelicis animabus---Matt. dudecimo. Vos estis urnae aureae, in quibus manna reconditur, atque petrae mellifluae, immo potius favi mellis, ubera uberrima lactis vitae, promptuaria semper plena; vos lignum et quadripartitus fluvius paradisi, quo mens humana pascitur et aridus intellectus imbuitur et rigatur; vos arca Noae et scala Jacob, canalesque quibus foetus intuentium colorantur; vos lapides testimonii et lagenae servantes lampadas Gedeonis, pera David, de qua limpididdimi lapides extrahuntur ut Goliath prosternatur. Vos estis aurea vasa templi, armi militiae clericorum, quibus tela nequissimi hostis destruuntur, olivae fecundae, vineae Engadi, ficus sterilescere nescientes, lucernae ardentes, semper in manibus praetendendae,---et optima quaeque scripturae libris adaptare poterimus, si loqui libeat figurate.
Qualis amor libris rationabiliter debeatur
SI QUIDLIBET juxta gradum valoris gradum mereatur amoris, valorem vero librorum ineffabilem persuadet praecedens capitulum; palam liquet lectori quid sit inde probabiliter concludendum. Non enim demonstrationibus in morali materia nitimur, recordantes quoniam disciplinati hominis est certitudinem quaerere, sicut rei naturam perspexerit tolerare, archiphilosopho attestante---primo Ethicorum. Quoniam nec Tullius requirit Euclidem, nec Euclidi Tullius facit fidem; hoc revera sive logice sive rhetorice suadere conamur, quod quaecunque divitiae vel deliciae cedere debent libris in anima spiritali, ubi spiritus, qui est caritas, ordinat caritatem. Primo quidem quia in libris sapientia continetur potissime, plus quam omnes mortales naturaliter comprehendunt; sapientia vero divitias parvipendit, sicut capitulum antecedens allegat. Praeterea Aristoteles, de Problematibus, particula tertia, problemate decimo, istam determinat quaestionem propter quid antiqui, qui pro gymnasticis et corporalibus agoniis praemia statuerunt potioribus, nullum unquam praemium sapientiae decreverunt. Hanc quaestionem responsione tertia ita solvit: in gymnasticis exercitiis praemium est melius et eligibilius illo, pro quo datur; sapientia autem nihil melius esse potest; quamobrem sap[ientiae nullum potuit praemium assignari. Ergo nec divitiae nec deliciae sapientiam antecellunt. Rursus amicitiam divitiis praeponendam solus negabit insipiens, cum sapientissimus hoc testetur; amicitiae vero veritatem hierophilosophus praehonorat et verus Zorobabel omnibus anteponit. Subsunt igitur divitiae veritati. Veritarem vero potissime et tuentur et continent sacri libri, immo sunt veritas ipsa scripta; quoniam pro nunc librorum asseres librorum non asserimus esse partes. Quamobrem divitiae subsunt libris, praesertim cum pretiosissimum genus divitiarum omnium sint amici, sicut secundo de Consolatione testatur Boetius, quibus tamen librorum veritas est per Aristotelem preaferenda. Amplius cum divitiae ad solius corporis subsidiae primo et principaliter pertinere noscantur, virtus vero librorum sit perfectio rationis, quae bonum humanum proprie nominatur, apparet quod libri sunt homini ratione utenti divitiis cariores. Praeterea illud quo fides defenderetur commodius, dilataretur diffusius, praedicaretur lucidius, diligibilius debet esse fideli. Hoc autem est veritas libris inscripta, quod evidentius figuravit Salvator, quando contra Tentatorem praeliaturus viriliter scuto se circumdedit veritatis, non cujuslibet immo scripturae, scriptum esse praemittens quod vivae vocis oraculo erat prolaturus---Matt. quarto. Rursus autem felicitatem nemo dubitat divitiis praeponendem. Consisti autem felicitas in operatione nobilissimae et divinioris potentiae quam habemus, dum videlicet intellectus vacat totaliter veritati sapientiae contemplandae, quae est delectabilissima omnium operationum secundum virtutem, sicut princeps philosophorum determinat decimo Ethicorum, propter quod et philosophia videtur habere admirabiles delectationes puritate et firmitate, ut scribitur consequenter. Contemplatio autem veritatis nunquam est perfectior quam per libros, dum actualis imaginatio continuata per librum actum intellectus super visas veritates non sustinet interrumpi. Quamobrem libri videntur esse felicitatis speculativae immediatissima instrumenta, unde Aristoteles, sol philosophicae veritatis, ubi de eligendis distribuit methodos, docet quod philosophari est simpliciter eligibilius quam ditari, quamvis in casu ex circumstantia, puta necessariis indigenti, ditari quam philosphari sit potius eligendum---tertio Topicorum. Adhuc cum libri sint nobis commodissimi magistri, ut praecedens assumit capitulum, eisdem non immerito tam honorem quam amorem tribuere convenit magistralem. Tandem cum omnes homines natura scire desiderent ac per libros scientiam veterum praeoptandum divitiis omnibus adipisci possimus, quis homo secundum naturum vivens librorum non habeat appetitum? Quamvis vero porcos margaritas spernere sciamus, hihil in hoc prudentis laedetur opinio, quominus oblatas comparet margaritas. Pretiosior est igitur cunctis opibus sapientiae libraria, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari---Proverbiorum tertio. Quisquis igitur se fatetur veritatis, felicitatis, sapientiae vel scientiae, seu etiam fidei zelatorem, librorum necesse est se faciat amatorem.
Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum
COROLLARIUM nobis gratum de praedictis elicimus, paucis tamen (ut credimus) acceptandum: nullam videlicet debere caristiam hominem impedire ab emptione librorum, cum sibi suppetat quod petitur pro eisdem, nisi ut obsistatur malitiae venditoris, vel tempus emendi opportunius expectetur. Quoniam, si sola sapientia pretium facit libris, quae est infinitis thesaurus hominibus, et si valor librorum est ineffabilis, ut praemissa supponunt, qualiter probabitur carum esse commercium, ubi bonum emitur infinitum? Quapropter libros libenter emendos et invite vendendos sol hominum Salomon nos hortatur, Prov. tertio et vicensimo: veritatem, inquit, eme et noli vendere sapientiam.
Querimonia librorum contra clericos jam promotos
PROGENIES viperarum parentes proprios perimens atque semen nequam ingratissimi cuculi, qui, cum vires acceperit, virium largitricem nutriculam suam necat, sunt clerici degeneres erga libros. Reddite praevaricatores ad cor et quid per libros recipitis fideliter computetis et invenietis libros totius nobilis status vestri quodammodo creatores, sine quibus proculdubio deficissent caeteri promotores.
Quem recitas, meus est, O Fidentine, libellus;
Quid ergo mirum, si defunctis nostris auctoribus suas per nos fimbrias simiae clericorum magnificant, cum eisdem superstitibus nos recenter editos rapere moliantur. Ah, quoties nos antiquos fingitis nuper natos, et qui patres sumus filios nominare conamini, quique vos ad esse clericale creavimus studiorem vestorum fabricas appellatis! Revera de Athenis exstitimus oriundi, qui fingimur nunc de Roma, semper namque Carmentis latruncula fuit Cadmi, et qui nuper nascebamur in Anglia cras Parisius renascemur, et inde delati Bononiam Italicam sortiemur ogiginem, nulla consanguinitate suffultam.
Querimonia librorum contra religiosos possessionatus
RELIGIONUM veneranda devotio in librorum cultu solet esse sollicita et in eorem eloquiis sicut in omnibus divitiis delectari. Scribebant namque nonnulli manibus propriis inter horas canonicas, intervallis captatis, et tempora pro quite corporis commodata fabricandis codicibus concesserunt. De quorum laboribus hodie in plerisque splendent monasteriis illa sacra gazophylacia, cherubicis libris plena, ad dandam scientiam salutis studentibus atque lumen delactabile semitis laicorum. O labor manualis, felicior omni cura georgica! O devota sollicitudo, ubi nec meretur Martha corripi nec Maria! O domus jocunda, in qua Racheli formosae Lya fecunda nos invidet, sed contemplatio cum activa gaudia sua miscet. Felix providentia pro futuro infinitis posteris valitura, cui nulla virgultorum plantatio, nulla seminum satio comparatur, nulla bucolica curiositas quorumlibet armentorum, nulla castrorum constructio munitorum! Quamobrem immortalis debet esse patrum illorum memoria, quos solius sapientiae delectabat thesaurus, qui contra futuras caligines luminosas lucernas artificiosissime providerunt et contra famem audiendi verbum Dei panes non subcinericeos neque hordaceos nec muscidos, sed panes azymos de purissima simila sacrae sophiae confectos accuratissime paraverunt, quibus esurientes animae feliciter cibarentur. Hi fuerunt probissimi pugiles Christianae militiae, qui nostram infirmitatem armis fortissimis munierunt. Hi fuerunt suis temporibus vulpium venatores cautissimi, qui jam nobis sua retia reliquerunt, ut parvulas caperumus vulpeculas, quae non cessant florentes vineas demiliri. Vere patres egregii, bebedictione perpetua recolendi, felices merito fuissetis, si vobis similem sobolem genuisse, si prolem non degenerem nec aequivocem reliquisse ad sequentis temporis subsidium licuisset. Sed, quod dolentes referimus, jam Thersites ignavus arma contrectat Achilles ex dextrariorum phalerae praeelectae pigritantibus asinis substernuntur, aquilarum nidis caecutientes noctuae dominantur et in accipitis pertica residet vecors miluus.
Liber Bacchus respicitur
Tanquam si cujusdam aequivocationis multiplicate fallatur simplex monachica plebs moderna, dum Liber pater praeponitur libro patrum, calcibus epotandis non codicibus emendandis indulget hodie studium monachorum; quibus lasciviam musicam Timothei pudicis moribus aemulam non verentur adjungere, sicque cantus ludentis non planctus lugentis officium efficitur monachale.
Querimonia librorum contra religiosos mendicantes
PAUPERES spiritu sed in fide ditissimi, mundi peripsema et sal terrae. saeculi contemptores et hominum piscatores, quam beati estis, si penuriam patientes pro Christo animas vestras scitis in patentia possidere! Non enim vos ultix iniquitatis inopia, nec parentum adversa fortuna, nec ulla violenta necessitas sic oppressit inedia, sed devota voluntas et electio Christiformis, qua vitam illam optimam aestimastis, quam Deus omnipotens factus homo tam verbo quam exemplo optimam praedicavit. Sane vos estis semper parientis ecclesiae novus fetus, pro patribus et prophetis noviter substituti divinitus, ut in omnem terram exeat sonus vester, et nostris instituti satutaribus doctrinis coram gentibus et regibus promulgetis inexpugnabilem fidem Christi. Porro fidem patrum potissime libris esse inclusam secundum capitulum supra satis asseruit, quo constat luce clarius quod librorum deberetis esse zelotypi prae caeteris Christianis. Seminare jubemini super omnes aquas, quoniam non est personarum acceptor Altissimus nec vult mortem peccatorum Piissimus, qui occidi voluit pro eisdem, sed contritos corde mederi desiderat atque lapsos erigi et perversos corrigi spiritu lenitatis. Ad quem effectum saluberrimum alma mater Ecclesia vos plantavit gratuito, plantatosque rigavit favoribus, et rigatos privilegiis suffulcivit, ut cum pastoribus et curatis coadjutores essetis ad procurandum salutem fidelium animarum. Unde et Praedicatorum ordinem propter sacrae scripturae studium et proximorum salutem principaliter institutum constitutiones pronunciant eorundem, ut non solum ex regula reverendi praesulis Augustini, quae codices singulis diebus jubet esse petendos, verum mox cum earundem constitutionum prologum legerint ex ipsius libri capite ad amorem librorum se noverint obligatos. Sed proh dolor! tam hos quam alios istorum sectantes effigiem a paterna cultura librorum et studio subtrahit triplex cura superflua, ventris videlicet, vestium et domorum. Sunt enim, neglecta Salvatoris providentia, quem psalmista circa pauperem et mendicum promittit esse sollicitum, circa labentis corporis indigentias occupati, ut stnt epulae splendidae, vestesque contra regulam delicatae, necnon aedificiorum fabricae et castrorum propugnacula tali proceritate, quae paupertati non convenit, exaltatae. Propter haec tria nos libri, qui semper eos proveximus ad profectum, et inter potentes et nobiles sedes honoris concessimus, elongati a cordi affectibus quasi inter supervacanea reputamur, excepto quod quibusdam quaternis parvi valoris insistunt, de quibus Hiberas naenias et apocrypha deliramenta producunt, non ad refocillativum animarum edulium, sed ad pruritum potius aurium auditorum. Sacra scriptura non exponitur, sed omnino seponitur; quasi trita per vicos et omnibus divulgata supponitur, cuius tamen fimbrias vix paucissimi tetigerunt; cuius etiam tanta est litterarum profunditas, ut ab humano intellectu, quantumcunque invigilet, summo otio et maximo studio nequeat comprehendi, sicut sanctus asserit Augustinus. De hac mille moralis disciplinae sententias enucleare poterit qui indulget assidue, si tamen ostium aperire dignetur Ille, qui condidit spiritum pietatis, quae et recentissima novitate pollebunt et sapidissima suavitate auditorum intelligentias refovebunt. Quamobrem paupertatis evangelicae professores primarii, post utcunque salutatas scientias saeculares, toto mentis ingenio recollecto, hujus se scripturae laboribus devoverunt, nocte dieque in lege Domini meditantes. Quicquid vero poterant a famescente ventre furari, vel corpori semitecto surripere, illud lucrum praecipuum arbitrantes, vel emendis vel edendis codicibus adscripserunt. Quorum contemporanei saeculares, tam officium intuentes quam studium libros eis, quos in diversis mundi partibus sumptuose collegerant, ad totius aedificationem ecclesiae contulerunt. Sane diebus istis, cum sitis tota diligentia circa quaestus intenti, praesumptione probabili credi potest, si per anthropospatos sermo fiat, Deum circa vos minorem sollicitudinem gerere, quos de sua promissione perpendit diffidere, in humanis providentiis spem habentes. Corvum non consideratis nec lilia, quos pascit et vestit Altissimus; Danielem et Habacuc cocti pulmenti discophorum non pensatis, nec Eliam recolitis nunc in torrente per corvos, nunc in deserto per angelum, nunc in Sarepta per viduam, largitate divina quae dat escam omni carni tempore opportuno, a famis inedia liberatum. Climate miserabili, ut timetur, descenditis, dum divinae pietatis diffidentia prudentiae propriae producit inisum, innisusvero prudentiae propriae sollicitudinem generat terrenorum, nimiaque terrenorum sollicitudo librorum adimit tam amorem quam studium, et sic cedit paupertas hodie per abusum in verbi Dei dispendium, quam propter ipsius solum adminiculum elegistis. Uncinis pomorum, ut populus fabulatur, puerulos ad religionem attrahitis, quos professos doctrinis non instruitis vi et metu, sicut exigit aetas illa, sed mendicativis discursibus sustinetis intendere atque tempus quo possent addiscere, in captandis favoribus amicorum consumere sinitis in offensam parentum, puerorum periculum et ordinis detrimentum. Sicque nimirum contingit quod qui parvuli discere minime cogebantur inviti, grandiores effecti docere praesumunt, indigni penitus et indocti, et parvus error in principio maximus fit in fine. Succrescit namque in grege vestro promiscuo laicorum quaedam multitudo plurimum onerosa, qui tamen se ad praedicationis officium tanto improbius ingerunt, quanto minus ea quae loquuntur intelligunt, in contemptum sermonis divini et in perniciem animarum. Sane contra legem in bove aratis et asino, cum indoctis et doctis culturam agri dominici committitis pari passu. Scriptum est: Boves arabant et asinae pascebantur juxta eos; quoniam discretorum interest praedicare, simplicium vero per auditum sacri eloquii sub silentio se cibare. Quot lapides mittitis in acervum Mercurii his diebus! quot eunuchis sapientiae nuptias procuratis! quot caecos speculatores super Ecclesiae muros circumire praecipitis! O piscatores inertes! solis retibus alienis utentes, qui rupta vix imperite reficitis, nova vero nullatenus connodatis, aliorurn labores intratis, aliorum studia recitatis, aliorum sapientiam superficialiter repetitam theatrali strepitu labiatis. Quemadmodum psittacus idiota auditas voces effigiat, sic tales recitatores fiunt omnium sed nullius auctores, asinam Balaam imitantes, quae licet esset intrinsecus insensata, lingua tamen diserta facta est, tam domini quam prophetae magistra. Resipiscite pauperes Christi et nos libros inspicite studiose, sine quibus in praeparatione evangelii pacis nunquam poteritis debite calceari. Paulus apostolus, praedicator veritatis et doctor eximius gentium, ista sibi per Timotheum pro omni supellectile tria jussit afferri, paenulam, libros et membranas, secunda ad Timotheum ultimo, viris evangelicis formam praebens, ut habitum deferant ordinatum, libros habeant ad studendi subsidium et membranas, quas apostolus maxime ponderat, ad scribendum: maxime, inquit, membranas. Revera mancus est clericus et ad multorum jacturam turpiter mutilatus, qui artis scribendi totaliter est ignarus. Aerem vocibus verberat et praesentes tantum aedificat, absentibus et posteris nihil parat. Atramentarium scriptoris gestabat in renibus vir qui frontes gementium Tau signabat, Ezechiel. nono; insinuans figurate quod, si quis scribendi peritia careat, praedicandi paenitentiam officium non praesumat. Tandem in praesentis calce capituli supplicant vobis libri: Iuvenes vestros aptos ingenio studiis applicate, necessaria ministrantes, quos non solummodo bonitatem verum etiam disciplinam et scientiam doceatis, verberibus terreatis, attrahatis blanditiis, molliatis munusculis et poenosis rigoribus urgeatis, ut et Socratici moribus et doctrinis Peripatetici simul fiant. Heri quasi hora undecima vos discretus paterfamilias introduxit in vineam; ante sero penitus pigeat otiari. Utinam cum prudenti villico mendicandi tam improbe verecundiam haberetis! Tunc enim proculdubio libris et studio propensius vacaretis.
Querimonia librorum contra bella
PACIS auctor et amator Altissime! dissipa gentes bella volentes, quae super omnes pestilentias libris nocent. Bella namque carentia rationis judicio furiosos efficiunt impetus in adversa et dum rationis moderamine non utuntur, sine differentia discretionis progressa, vasa destruunt ratloms. Tunc prudens Apollo Pythoni subicitur et tunc Phronesis pia mater in phrenesis redigitur potestatem. Tunc pennatus Pegasus stabulo Corydonis includitur et facundus Mercurius suffocatur. Tunc Pallas prudens erroris mucrone conciditur et jocundae Pierides truculenta furoris tyrannide supprimuntur. O crudele spectaculum! ubi Phoebum philosophorum, archisophum Aristotelem, cui in orbis dominum Deus ipse commisit dominium, scelerosis manibus vinculatum, ferramentis infamibus compeditum lanistarum humeris a sacratis aedibus asportari, et qui in mundi magistratum magisterium atque super imperatorem imperium meruit obtinere, injustissimo belli jure videres subici vili scurrae. O potestas iniquissima tenebrarum, quae Platonis non veretur pessumdare deitatem probatam, qui solus conspectui Creatoris prius quam bellantis chaos placaret litigium, et ante quam hylen endelechia induisset, species ideales obicere dignus fuit, ut mundum archetypum demonstraret auctori, quo de superno exemplo mundus sensibilis duceretur. O lacrimosus intuitus! quo moralis Socrates, cuius actus virtus et sermo doctrina, qui de naturae principiis politiae pro- duxit iustitiam, vitiosi vispilionis addictus cernitur servituti. Pythagoram plangimus, harmoniae parentem, bellorum incentricibus furiis flagellatum atrociter vice cantus gemitus edere columbinos. Miseremur Zenonis, principis Stoicorum, qui ne consilium proderet linguam morsu secuit et exspuit in tyrannum intrepide. Heu, jam rursus a Diomedonte tritus in mortario pistillatur! Certe non suflicimus singulos libros luctu lamentaricon- digno, qui in diversis mundi partibus bellorum discrimine perierunt. Horribilem tamen stragem, quae per auxiliares milites secundo bello Alexandrino contigit in Aegypto, stilo flebili memoramus, ubi septinginta millia voluminum igni- bus conflagrarunt, quae sub regibus Ptolemaeis per multa cur- ricula temporum sunt collecta, sicut recitat Aulus Gellius, Noctium Atticarum libro septimo, capitulo septimo decimo. [cf. Gell., N.A. VII. xvii.] Quanta proles Atlantica tunc occubuisse putabitur, orbium motus omnes, conjunctione splanetarum, galaxiae naturam et generationes prognosticas cometarum ac quaecunque in caelo fiunt vel aethere, comprehendens! Quis tam infaustum holocaustum, ubi loco cruoris incaustum offertur, non exhorreat? ubi prunae candentes pergameni crepitantis sanguine vernabantur, ubi tot innocentium millia, in quorum ore non est inventum mendacium, fiamma vorax consumpsit, ubi tot scrinia veritatis aeternae ignis parcere nesciens in faetentem cinerem commutavit. Minoris facinoris aestimatur tam Jepue quam Agamemnonis victtma, ubi pia filia virgo patris gladio jugulatur. Quot labores celebris Herculis tunc periisse putabimus, qui ob astronomiae peritiam collo irreflexo caelum describitur sustulisse, cum jam secundo flammis Hercules sit injectus. Arcana caelorum, quae Jonithus non ab homine neque per hominem didicit sed divinitus inspiratus accepit; quaeque Zoroastes germanus ejusdem, immundorum servitor spirituum, Bactrianis disseruit; quae etiam sanctus Enoch Paradisi praefectus prius quam transferretur de saeculo prophetavit; immo quae primus Adam filios docuit, sicut raptus in ecstasi in libro aeternitatis praeviderat, flammis illis nefandis probabiliter aestimantur destructa. Aegyptiorum religio, quam liber Logostilios sic commendat egregie, politia veterum Athenarum, quae novem millibus annorum Athenas Graeciae praecesserunt; carmina Chaldaeorum; considerationes Arabum et Indorum; caerimoniae Iudaeorum; architectura Babyloniorum; Noe georgica; Moysis praestigia; Josuae planimetria; Samsonis aenigmata; Salomonis problemata, a cedro Libani usque ad hyssopum planissime disputata; Aesculapii antidota; Cadmi grammatica; Parnasi poemata; Apollinis oracula; Argonautica Jasonis; strategematon Palamedis; et alia infinita scientiarum secreta hujus incendii tempestate creduntur sublata. Numquid Aristotelem de circuli quadratura syllogismus apodicticon latuisset, si libros veterum methodos naturae totius habentium permisissent nefanda praelia superesse? Nec enim de mundi aeternitate problema neutrum fecisset; nec de intellectuum humanorum pluralitate eorundemque perpetuitate, ut verisimiliter creditur, dubitasset ullatenus, si perfectae scientiae veterum invisorum bellorum pressuris obnoxiae non fuissent. Per bella namque ad patrias peregrinas distrahimur, obtruncamur, vulneramur et enormiter mutilamur, sub terra suffodimur, in mari submergimur, flammis exurimur et omni necis genere trucidamur. Quantum sanguinis nostri fudit Scipio bellicosus, cum eversioni Carthaginis, Romani imperii impugnatricis et aemulae, anxius incumbebat! Quot millia millium praelium decennale Troianum ab hac luce transmisit! Quot per Antonium, Tullio jam occiso, externarum provinciarum latebras adierunt! Quot de nobis per Theodoricum, exulante Boetio, in diversa mundi climata, sicut oves pastore percusso, sunt dispersi! Quot Seneca succumbente Neronis malitiae, cum et volens et nolens portas mortis adiret, ab eo divisi retrocessimus lacrimantes et in quibus partibus hospitari possemus penitus ignorantes! Felix fuit illa librorum translatio, quam in Persas de Athenis Xerxes fecisse describitur, quos rursus de Persis in Athenas Seleucus reduxit. O postliminium gratiosum! O mira laetitia! quam tunc cerneres in Athenis, cum proli suae genitrix obviaret tripudians matricemque thalamum senescenti jam soboli denuo demonstraret. Reassignatis hospitiis veteribus inquilinis, mox tabulata cedrina cum lignis et trabibus levigatis aptissime complanantur; auro et ebore epigrammata designantur camerulis singulis, quibus ipsa volumina reverenter illata suavissime collocantur sic, ut nullum alterius ingressum impediat vel propinquitate nimia fratrem laedat. Caeterum infinita sunt dispendia quae per seditiones bellorum librorum generi sunt illata. Et quoniam infinita nullatenus pertransire contingit, hic statuemus finaliter querimoniae nostrae Gades, et ad preces a quibus incepimus regiramus habenas, rogantes suppliciter ut rector Olympi ac mundi totius dispensator altissimus firmet pacem et bella removeat ac tempora faciat sua protectione tranquilla.
De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi
CUM OMNI negotio tempus sit et opportunitas, ut testatur sapiens Ecclesiastes, octavo, jam progredimur enarrare multiplices opportunitates, quibus in adquisitione librorum, nostris propositis divinitate propitia, juvabamur. Quamvis enim ab adolescentia nostra semper socialem communionem cum viris litteratis et librorum dilectoribus delectaremur habere, succedentibus tamen prosperis, regiae majestatis consecuti notitiam et in ipsius acceptati familia, facultatem accepimus ampliorem ubilibet visitandi pro libito et venandi quasi saltus quosdam delicatissimos, tum privatas, tum communes, tum regularium, tum saecularium librarias. Sane dum invictissimi principis ac semper magnifice triumphantis regis Angliae Eduardi Tertii post conquestum,--cujus tempora serenare dignetur Altissimus diutine et tranquille--, primo quidem suam concernentibus curiam, deinde vero rempublicam regni sui, cancellarii videlicet ac thesaurarii, fungeremur officiis, patescebat nobis aditus facilis, regalis favoris intuitu, ad librorum latebras libere perscrutandas. Amoris quippe nostri fama volatilis jam ubique percrebuit, tantumque librorum et maxime veterum ferebamur cupiditate languescere, posse vero queml ibet nostrum per quaternos facilius quam per pecuniam adipisci favorem. Quamobrem cum supra dicti principis recolendae memoriae bonitate suffulti possemus obesse et prodesse, officere et proficere vehementer tam majoribus quam pusillis, affluxerunt loco xeniorum et munerum locoque donorum et jocalium caenulenti quaterni ac decrepiti codices, nostris tam aspectibus quam affectibus pretiosi. Tunc nobilissimorum monasteriorum aperiebantur armaria, reserabantur scrinia et cistulae solvebantur, et per longa saecula in sepulcris soporata volumina expergiscunt attonita, quaeque in locis tenebrosis latuerant novae lucis radiis perfunduntur. Delicatissimi quondam libri, corrupti et abominabiles jam effecti, murium quidem foetibus cooperti et vermium morsibus terebrati, jacebant exanimes; et qui olim purpura vestiebantur et bysso, nunc in cinere et cilicio recubantes oblivioni traditi videbantur domicilia tinearum. Inter haec nihilominus, captatis temporibus, magis voluptuose consedimus quam fecisset medicus delicatus inter aromatum apothecas, ubi amoris nostri objectum reperimus et fomentum. Sic sacra vasa scientiae ad nostrae dispensationis provenerunt arbitrium, quaedam data, quaedam vendita ac nonnulla pro tempore commodata. Nimirum cum nos plerique de hujusmodi donariis cernerent contentatos, ea sponte nostris usibus studuerunt tribuere, quibus ipsi libentius caruerunt, quam ea quae nostris assistentes servitiis abstulerunt. Quorum tamen negotia sic expedire curavimus gratiose, ut et eisdem emolumentum accresceret, nullum tamen detrimentum justitia sentiret. Porro, si scyphos aureos et argenteos, si equos egregios, si nummorum summas non modicas amassemus, tunc temporis dives nobis aerarium instaurasse possemus. Sed revera libros non libras maluimus, codicesque plus dileximus quam florenos, ac panfletos exiguos incrassatis praetulimus palefridis. Ad haec ejusdem principis illustrissimi sempiternae memoriae legationibus crebris functi, et ob multiplicia regni negotia nunc ad sedem Romanam, nunc ad curiam Franciae, nunc ad mundi diversa dominia, taediosis ambassiatibus ac periculosis temporibus mittebamur, circumferentes tamen ubique illam, quam aquae plurimae nequiverunt exstinguere, caritatem librorum. Haec omnium peregrinationum absinthia quasi quaedam pigmentaria potio dulcoravit. Haec post perplexas intricationes et scrupulosos causarum anfractus ac vix egressibiles rei publicae labyrinthos ad respirandum ,parumper temperiem aurae lenis aperult. O beate Deus Deorum in Sion, quantus fluminis impetus voluptatis laetificavit cor nostrum, quotiens paradisum mundi Parisius visitare vacavimus moraturi, ubi nobis semper dies pauci prae amoris magnitudine videbantur! Ibi bibliothecae jocundae super cellas aromatum redolentes, ibi virens viridarium universorum voluminum, ibi prata academica terrae motu trementia, Athenarum diverticula, Peripateticorum Itinera, Parnasi promontoria et porticus Stoicorum. Ibi cernitur tam artis quam scientiae mensurator Aristoteles, cujus est totum quod est optimum in doctrinis, in regione dumtaxat transmutabili sublunari; ibi Ptolemaeus eplcyclos et eccentricos auges atque geuzahar planetarum figuris et numeris emetitur; ibi Paulus arcana revelat; ibi Dionyslus convicinus hierarchias coordinat et distinguit; ibi quicquid Cadmus grammate recolligit Phoeniceo, totum virgo Carmenta charactere repraesentat Latino; ibi revera, apertis thesauris et sacculorum corrigiis resolutis, pecuniam laeto corde dispersimus, atque libros impretiabiles luto redemimus et arena. Nequaquam malum est, malum est, insonuit omnis emptor; sed ecce quam bonum et quam jocundum arma clericalis militiae congregare in unum, ut suppetat nobis, unde haereticorum bella conterere, si insurgant! Amplius opportunitatem maximam nos captasse cognoscimus per hoc, quod ab aetate tenera magistrorum et scholarium ac diversarum artium professorum quos ingenii perspicacitas ac doctrinae celebritas clariores effecerant, relegato quolibet partiali favore, exquisitissima sollicitudine nostrae semper coniunximus comitivae, quorum consolativis colloquiis confortati, nunc argumentorum ostensivis investigationibus, nunc physicorum processuum ac catholicorum doctorum tractatuum recitationibus, nunc moralitatum excitativis collationibus, velut alternatis et multiplicatis ingenii ferculis, dulctus fovebamur. Tales in nostro tirocinio commilitones elegimus, tales in thalamo collaterales habuimus, tales in itinere comites, tales in hospitio commensales, et tales penitus in omni fortuna sodales. Verum quia nulla felicitas diu durare permittitur, privabamur nonnunquam luminum aliquorum praesentia corporali, cum eisdem promotiones ecclesiasticae ac dignitates debitae, prospiciente de caelo justitia, provenerunt. Quo fiebat, ut incumbentes sicut oportuit curae propriae se a nostris cogerentur obsequiis absentare. Rursus compendiosissimam semitam subjungemus, per quam ad manus nostras pervenit librorum tam veterum quam novorum plurima multitudo. Religiosorum siquidem mendicantium paupertatem susceptam pro Christo nunquam indignantes horruimus, verum ipsos ubique terrarum in nostrae compassionis ulnas admisimus mansuetas, affabilitate familiarissima in personae nostrae devotionem alleximus, allectosque beneficiorum liberalitate munifica fovimus propter Deum; quorum sic eramus omnium benefactores communes, ut nihilominus videremur quadam paternitatis proprietate singulos adoptasse. Istis in statu quolibet facti sumus refugium, istis nunquam clausimus gratiae nostrae sinum; quamobrem istos votorum nostrorum peculiarissimos zelatores meruimus habere, et tam opere quam opera promotores. Qui circuentes mare et aridam ac orbis ambitum perlustrantes, universitates quoque diversarumque provinciarum generalia studia perscrutantes, nostris desideriis militare studebant certissima spe mercedes. Quis inter tot argutissimos venatores lepusculus delitesceret? Quis pisciculus istorum nunc hamos, nunc retia, nunc sagenas evaderet? A corpore sacrae legis divinae usque ad quaternum sophismatum hesternorum, nihil istos praeterire potuit scrutatores. Si in fonte fidei Christianae, curia sacrosancta Romana, sermo devotus insonuit, vel si pro novis causis quaestio ventilabatur extranea, si Parisiensis soliditas, quae plus antiquitati discendae quam veritati subtiliter producendae jam studet, si Anglicana perspicacitas, quae antiquis perfusa Iuminaribus novos semper radios emittit veritatis, quicquam ad augmentum scientiae vel declarationem fidei promulgabat, hoc statim nostris recens infundebatur auditibus nullo denigratum seminiverbio nulloque nugace corruptum, sed de praelo purissimi torcularis in nostrae memoriae dolia defaecandum transibat. Cum vero nos ad civitat es et loca contingeret declinare, ubi praefati pauperes conventus habebant, eorum armaria ac quaecunque librorum repositoria visitare non piguit; immo ibi in altisstma paupertate altissimas divitias sapientiae thesaurizatas invenimus, et non solum in eorum sarcinulis et sportellis micas de mensa dominorum cadentes repperimus pro catellis, verum panes propositionis absque fermento panemque angeIorum omne delectamentum in se habentem, immo horrea Joseph plena frumentis totamque Aegypti supellectilem atque dona ditissima, quae regina Saba detulit Salomoni. Hi sicut formicae continue congregantes in messem et apes argumentosae fabricantes jugiter cellas mellis. Hi successores Bezeleel ad excogitandum quicquid fabrefieri poterit in argento et auro ac gemmis, quibus templum Ecclesiae decoretur. Hi prudentes polymitarii, qui superhumerale et rationale pontificis sed et vestes varias efficiunt sacerdotum. Hi cortinas, saga pellesque arietum rubricatas resarciunt quibus Ecclesiae militantis tabernaculum contegatur. Hi agricolae seminantes, boves triturantes, tubae buccinantes, pleiades emicantes et stellae manentes in ordine suo, quae Sisaram expugnare non cessant. Et ut veritas honoretur, salvo praejudicio cujuscunque, licet hi nuper hora undecima vineam sint ingressi dominicam, sicut amantissimi nobis libri capitulo sexto supra anxius allegabant, plus tamen in hac hora brevissima sacratorum librorum adjecerunt propagini quam omnes residui vinitores; Pauli sectantes vestigia, qui vocatione novissimus praedicatione primus, multo latius aliis evangelium Christi sparsit. De istis ad statum pontificalem assumpti nonnullos habuimus de duobus ordinibus, Praedicatorum videlicet et Minorum, nostris assistentes lateribus nostraeque familiae commensales, viros utique tam moribus insignitos quam litteris, qui diversorum voluminum correctionibus, expositionibus, tabulationibus ac compilationibus indefessis studiis incumbebant. Sane quamvis omnium religiosorum communicatione multiplici plurimorum operum copiam tam novorum quam veterum assecuti fuerimus, Praedicatores tamen extollimus merito speciali praeconio in hac parte, quod eos prae cunctis reltgiosis suorum sine mvidia gratissime communicativos invenimus, ac divina quadam liberalitate perfusos sapientiae luminosae probavimus non avaros sed idoneos possessores. Praeter has omnes opportunitates praetactas, stationariorum ac librariorum notitiam, non solum infra natalis soli provinciam, sed per regnum Franciae, Teutoniae et Italiae dispersorum comparavimus, faciliter pecunia praevolante, nec eos ullatenus impedivit distantia, neque furor maris absterruit, nec aes eis pro expensa defecit, quin ad nos optatos libros transmitterent vel afferrent. Sciebant profecto quod spes eorum in sinu nostro reposita defraudari non poterat, sed restabat apud nos copiosa redemptio cum usuris. Denique nec rectores scholarum ruralium puerorumque rudium paedagogos nostra neglexit communio, singulorum captatrix amoris; sed potius cum vacaret, eorum hortulos et agellos ingressi, flores superficietenus redolentes collegimus ac radices effodimus obsoletas, studiosis tamen accommodas et quae possent, digesta barbarie rancida, pectorales arterias eloquentiae munere medicari. Inter hujusmodi pleraque comperimus renovari dignissima quae, solerter elimata robigine turpi, larva vetustatis deposita, merebantur venustis vultibus denuo reformari. Quae nos, adhibita necessariorum suflicientia, in futurae resurrectionis exemplum resuscitata quodammodo redivivae reddidimus sospitati. Caeterum apud nos in nostris maneriis multitudo non modica semper erat antiquariorum, scriptorum, correctorum, colligatorum, illuminatorum et generaliter omnium, qui poterant librorum servitiis utiliter insudare. Postremo omnis utriusque sexus omnisque status vel dignitatis conditio, cujus erat cum libris aliquale commercium, cordis nostri januas pulsu poterat aperire facillime et in nostrae commodosum reperire cubile. Sic omnes admisimus codices afferentes, ut nunquam praecedentium multitudo fastidium posterorum efficeret, vel hesternum beneficium praecollatum praejudicium pareret hodierno. Quapropter cum omnibus memoratis personis quasi quibusdam adamantibus attractivis librorum iugiter uteremur, fiebat ad nos desideratus accessus vasorum scientiae et volatus multifarius voluminum optimorum. Et hoc est quod praesenti capitulo sumpsimus enarrare.
Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum
LICET nostris desideriis novitas modernorum nunquam fuerit odiosa, qui vacantes studiis ac priorum patrum sententiis quicquam vel subtiliter vel utiliter adicientes grata semper affectione coluimus, antiquorum tamen examinatos labores securiori aviditate cupivimus perscrutari. Sive enim naturaliter viguerunt perspicaciori mentis ingenio, sive instantiori studio forsitan indulserunt, sive utriusque suffulti subsidio profecerunt, hoc unum comperimus evidenter, quod vix sufficiunt successores priorum comperta discutere, atque ea per doctrinae captare compendium, quae antiqui anfractuosis adinventionibus effoderunt. Sicut enim in corporis probitate praestantiores legimus praecessisse, quam moderna tempora exhibere noscantur, ita luculentioribus sensibus praefulsisse plerosque veterum opinari nullatenus est absurdum, cum utrosque opera, quae gesserunt, inattingibiles posteris aeque probent. Unde Phocas in prologo Grammaticae suae scribit:
Omnia cum veterumm sint cxplorata libellis,
Nempe si de fenore discendi ac diligentia studii fiat sermo, illi philosophiae vitam totam integre devoverunt; nostri vero saecult contemporanet paucos annos fervidae juventutis, aestuantis vicissim mincendiis vitiorum, segniter applicant, et cum, sedatis passionibus, discernendae ambiguae veritatlis acumen attigerint, mox externis tmplicati negotiis retrocedunt et philosophiae gymnasiis valedicunt.
Omnes declinat ad ea lucra ministrant, et infra:
sic Philosophia
quam constat esse violentissimum toxicum disciplinae.
De successiva perfectione librorum
SAPIENTIAM veterum exquirentes assidue, juxta sapientis consilium, Ecclesiastici nono et tricensimo: Sapientiam, inquit, omnium antiquorum exquiret sapiens, non in illam opinionem dignum duximus declinandum, ut primos artium fundatores omnem ruditatem elimasse dicamus, scientes adinventionem cujusque fideli canonio ponderatam pusillam efficere scientiae portionem. Sed per plurimorum investigationes sollicitas, quasi datis symbolis singillatim, scientiarum ingentia corpora ad immensas, quas cernimus, quantitates successivis augmentationibus succreverunt. Semper namque discipuli, magistrorum sententias iterata fornace liquantes, praeneglectam scoriam excoxerunt, donec fieret aurum electum probatum terrae purgatum septuplum et perfecte, nullius erronei vel dubii admixtione fucatum. Neque enim Aristoteles, quamvis ingenio giganteo floreret, in quo naturae complacuit experiri quantum mortalitati rationis posset annectere, quemque paulo minus minoravit ab angelis Altissimus, illa mira volumina, quae totus vix capit orbis, ex digitis suis suxit. Quinimmo Hebraeorum, Babyloniorum, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Persarum etiam et Medorum, quos omnes diserta Graecia in thesauros suos transtulerat, sacros libros oculis lynceis penetrando perviderat. Quorum recte dicta recipiens, aspera complanavit, superflua rescavit, diminuta supplevit et errata delevit; ac non solum sincere docentibus sed etiam oberrantibus regratiandum censuit, quasi viam praebentibus veritatem facilius inquirendi, sicut ipsemet secundo Metaphysicae clare docet. Sic multi jurisperiti condidere Pandectam, sic medici multi Tegni, sic Avicenna Canonem, sic Plinius molem illam Historiae Naturalis, sic Ptolemaeus edidit Almagesti. Quemadmodum namque in scriptoribus annalium considerare non est difficile quod semper posterior praesupponit priorem, sine quo praelapsa tempora nullatenus enarrare valeret, sic est in scientiarum auctoribus aestimandum. Nemo namque solus est in quancunque scientiam generavit, cum inter vetustissimos et novellos intermedios reperimus, antiquos quidem si nostris aetatibus comparentur, novos vero si ad studiorum fundamenta referantur, et istos doctissimos arbitramur. Quid fecisset Vergilius, Latinorum poeta praecipuus, si Theocritum, Lucretium et Homerum minime spoliasset et in eorum vitula non arasset? quid nisi Parthenium Pindarumque, cujus eloquentiam nullo modo potuit imitari, aliquatenus lectitasset? Quid Sallustius, Tullius, Boetius, Macrobius, Lactantius, Martianus, immo tota cohors generaliter Latinorum, si Athenarum studia vel Graecorum volumina non vidissent? Parum certe in scripturae gazophylacium Hieronymus, trium linguarum peritus, Ambrosius, Augustinus, qui tamen Graecas litteras se fatetur odisse, immo Gregorius, qui prorsus eas se nescisse describit, ad doctrinam ecclesiae contulissent, si nihil eisdem doctior Graecia commodasset. Cujus rivulis Roma rigata, sicut prius generavit philosophos ad Graecorum effigiem, pari forma postea protulit orthodoxae fidei tractatores. Sudores sunt Graecorum symbola quae cantamus, eorundem declarata consiliis et multorum martyrio confirmata. Cedit tamen ad gloriam Latinorum per accidens hebetudo nativa, quoniam sicut fuerunt in studiis minus docti, sic in erroribus minus mali. Arriana nempe malitia fere totam eclipsarat ecclesiam, Nestoriana nequitia, quae blasphema rabie debacchari praesumpsit in virginem, tam nomen quam definitionem Theotokos abstulisset reginae non pugnando sed disputando, nisi miles invictus Cyrillus, ad monomachiae congressum paratus, eam favente consilio Ephesino in spiritu vehementi penitus exsufflasset. Innumerabiles nobis sunt Graecorum haeresium tam species quam auctores; nam sicut fuerunt sacrosanctae fidei primitivi cultores, ita et primi zizaniorum satores produntur historiis fide dignis. Sicque posterius profecerunt in pejus quod, dum Domini inconsutilem tunicam scindere molirentur, claritatem doctrinae praehabitam perdiderunt totaliter ac novis tenebris excaecati decidunt in abyssum, nisi ille sua occulta dispenset potentia, cujus sapientiam numerus non metitur. Haec hactenus; nam hic nobis subducitur judicandi facultas. Unum tamen elicimus ex praedictis, quod damnosa nimis est hodie studio Lationorum Graeci sermonis inscitia, sine quo scriptorum veterum dogmata sive Christianorum sive gentilium nequeunt comprehendi. Idemque de Arabico in plerisque tractatibus astronomicis, ac de Hebraico pro textu sacrae bibliae, verisimiliter est censendum, quibus defectibus proinde Clemens quintus occurrit, si tamen praelati quae faciliter statuunt, fideliter observarent. Quamobrem grammaticam, tam Hebraeam quam Graecam, nostris scholaribus providere curavimus cum quibusdam adjunctis, quorum adminiculo studiosi lectores in dictarum linguarum scriptura, lectura necnon etiam intellectu, plurimum poterunt informari, licet proprietatem idiomatis solus auditus aurium animae repraesentet.
Quare libros liberalium litterarum praetulimus libris iuris
JURIS positivi lucrativa peritia dispensandis terrenis accommoda, quanto hujus saeculi filiis famulatur utilius, tanto minus ad capescenda sacrae scripturae mysteria et arcana fidei sacramenta filiis lucis confert, utpote quae disponit peculiariter ad amicitiam hujus mundi, per quam homo, Iacobo attestante, Dei constituitur inimicus. Haec nimirum lites humanas, quas infinita producit cupiditas, intricatis legibus, quae ad utrumlibet duci possunt, extendit crebrius quam exstinguit; ad quas tamen sedandas a jurisconsultis et piis principibus noscitur emanasse. Sane cum contrariorum sit eadem disciplina potentiaque rationalis ad opposita valeat, simulque sensus humanus proclivior sit ad malum, hujus facultatis exercitatoribus accidit, ut plerumque litibus intendendis indulgeant plus quam paci, et jura non ad IegisIatoris intentum referant sed ad suae machinationis effectum verba retorqueant violenter. Quamobrem, licet mentem nostram librorum amor hereos possideret a puero, quorum zelo languere vice voluptatis accepimus, minus tamen librorum civiIium appetitus nostris adhesit affectibus minusque hujusmodi voluminibus adquirendis concessimus tam operae quam impensae. Sunt enim utilia, sicut scorpio in theriaca, quemadmodum libro de Pomo Aristoteles, sol doctrinae, de logica definivit. Cernebamus etiam inter leges et scientias quamdam naturae differentiam manifestam, dum omnis scientia jocundatur et appetit quod suorum principiorum praecordia, introspectis visceribus, pateant et radices suae pullulationis emineant suaeque scaturiginis emanatio luceat evidenter; sic enim ex cognato et consono lumine veritatis conclusionis ad principia ipsum corpus scientiae lucidum fiet totum, non habens aliquam partem tenebrarum. At vero leges, cum sint pacta et humana statuta ad civiliter convivendum vel juga principum superjecta cervicibus subditorum, recusant reduci ad ipsam synderesim, aequitatis originem, eo quod plus habere se timeant de voluntatis imperio quam de rationis arbitrio. Quapropter causas legum discutiendas non esse suadet in pluribus sententia sapientum. Nempe consuetudine sola leges multae vigorem adquirunt non necessitate syllogistica, sicut artes, prout secundo Politicorum adstruit Aristoteles, Phoebus scholae, ubi politiam redarguit Hippodami, quae novarum legum inventoribus praemia pollicetur, quia leges veteres abrogare et novellas statuere est ipsarum, quae fiunt, valitudinem infirmare. Quae enim sola consuetudine stabilitatem accipiunt, haec necesse est desuetudine dirimantur. Ex quibus liquido satis constat quod, sicut leges nec artes sunt nec scientiae, sic nec libri legum libri scientiarum vel artium proprie dici possunt. Nec est haec facultas inter scientias recensenda, quam licet geologiam appropriato vocabulo nominare. Libri vero liberalium litterarum tam utiles sunt scripturae divinae, quod sine ipsorum subsidio frustra ad ipsius notitiam intellectus aspiret.
Quare libros grammaticales tanta diligentia curavimus renovare
CUM LIBRORUM lectionibus foveremur assidue, quos moris erat cotidie legere vel audire, perpendimus evidenter quantum impediat intellectus officium vel unius vocabuli semiplena notitia, dum nullius enuntiationis sententia capitur, cujus pars quantalibet ignoratur. Quapropter exoticorum verborum interpretationes mira sedulitate jussimus annotari antiquorumque grammaticorum orthographiam, prosodiam, etymologiam ac diasyntheticam inconcussa curiositate consideravimus terminosque vetustate nimia caligantes descriptionibus congruis lucidare curavimus, quatenus iter planum nostris studentibus pararemus. Haec est sane summa totalis quare tot grammaticorum antiquata volumina emendatis codicibus renovare studuimus, ut stratas regias sterneremus, quibus ad arte quascunque nostri futuri scholares incederent inoffense.
Quare non omnino negleximus fabulas poetarum
OMNIA genera machinarum quibus contra poetas solius nudae veritatis amatores obiciunt duplici refelluntur umbone, quia vel in obscena materia gratus cultus sermonis addiscitur vel, ubi ficta sed honesta tractatur sententia, naturalis vel historialis veritas indagatur sub eloquio typicae fictionis. Quamvis nimirum omnes homines natura scire desiderent, non tamen omnes aequaliter delectantur addiscere, quinimmo studii labore gustato et sensuum fatigatione percepta plerique nucem abiciunt inconsulte prius quam testa soluta nucleus attingatur. Innatus est enim homini duplex amor, videlicet propriae libertatis in regimine et aliquantae voluptatis in opere; unde nullus sine causa alieno se subdit imperio vel opus quodcunque exercet cum taedio sua sponte. Delectatio namque perficit operationem, sicut pulcritudo juventutem: sicut Aristoteles verissime dogmatizat decimo Ethicorum. Idcirco prudentia veterum adinvenit remedium, quo lascivum humanum caperetur ingenium quodammodo pio dolo, dum sub voluptatis iconio deIicata Minerva delitesceret in occulto. Muneribus parvulos ascolemus allicere ut illa gratis velint addiscere, quibus eos vel invitos intendimus applicare. Non enim natura corrupta eo impetu, quo prona se pellit ad vitia, transmigrat ad virtutes. Hoc in brevi versiculo nobis declarat Horatius, ubi artem tradit poeticam, ita dicens: Aut prodesse volunt aut delectare poctae. Hoc idem in alio versu ejusdem libri patenter insinuat, ita scribens: Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.
Quot Euclidis discipulos retrojecit Elefuga, quasi scopulus eminens et abruptus, qui nullo scalarum suffragio scandi posset! Durus, inquiunt, est hic sermo; quis potest eum audire? Filius inconstantiae, qui tandem in asinum transformari volebat, philosophiae studium nullatenus forsitan dimisisset, si eidem contecta voluptatis velamine familiariter occurrisset. Sed mox Cratonis cathedra stupefactus et quaestionibus infinitis, quasi quodam fulmine subito repercussus, nullum prorsus videbat refugium nisi fugam.
Qui deberet esse librorum potissimi dilectores
RECOLLIGENTI praedicta palam est et perspicuum qui deberet esse librorum praecipui dilectores. Qui namque sapientia magis egent ad sui status officium utiliter exsequendum, hi potissimum sacris vasis sapientiae propensiorem proculdubio exhibere tenentur sollicitum grati cordis affectum. Est autem sapientis officium bene ordinare et alios et seipsum: secundum Phoebum philosophorum, Aristotelem, primo Metaphysicae, qui nec fallit nec fallitur in humanis. Quapropter principes et praelati, judices et doctores et quicunque rei publicae directores, sicut prae aliis sapientia opus habent, ita prae aliis vasis sapientiae zelum debent. Philosophiam nimirum conspexit Boetius in sinistra quidem sceptrum et in dextra libros gestantem, per quod universis evidenter ostenditur nullum posse rempublicam debite regere sine libris. Tu, inquit Boetius loquens Philosophiae, hanc sententiam Platonis ore sanxisti beatus fore re publicas si eas vel studiosi sapientiae regerent vel earum rectores studere sapientiae contigisset. Rursus hoc nobis insinuat ipse gestus imaginis, quod quanto dextra sinistram praecellit, tanto contemplativa dignior est activa, simulque sapientis interesse monstratur nunc studio veritatis, nunc dispensatione temporalium indulgere vicissim. Philippum legimus diis regratiatum devote, quod Alexandrum concesserant temporibus Aritotelis esse natum, cujus instructionibus educatus regni paterni moderamine dignus esset. Dum Phaeton ignarus regiminis fit currus auriga paterni, nunc vicinitate nimia nunc remota distantia infeliciter administrat mortalibus aestum Phoebi ac, ne omnes periclitarentur subjecti propinquo regimine, juste meruit fulminare. Referunt tam Graecorum quam Latinorum historiae, quod nobiles inter eos principes non fuerunt, qui litterarum peritia caruerunt. Sacra lex Mosaica, praescribens regi regulam, per quam regat, librum legis divinae sibi praecipit habere descriptum, Deut. septemdecimo, secundum exemplar a sacerdotibus exhibendum, in quo sibi legendum esset omnibus diebus vitae suae. Sane labilitatem humanae memoriae et instabilitatem virtuosae voluntatis in homine satis noverat Deus ipse, qui condidit et qui fingit cotidie corda hominum singillatim. Quamobrem quasi omnium malorum antidotum voluit esse librum, cujus lectionem et usum tanquam saluberrimum spiritus alimentum cotidianum jugiter esse jussit, quo refocillatus intellectus nec enervis nec dubius trepidaret ullatenus in agendis. Istud eleganter Joannes Saresberiensis pertractat in suo Policraticon, libro quarto. Caeterum omne genus hominum, qui tonsura vel signo clericali praefulgent, contra quos libri quarto, quinto et sexto capitulis querebantur, libris tenentur veneratione perpetua famulari.
Quot commoda confert amor librorum
HUMANUM transcendit ingenium, quanrumcunque de fonte fuerit Pegaseo potatum, instantis capituli titulum explicare perfecte. Si linguis angelorum et hominum quis loquatur, si in Mercurium transformetur aut Tullium, si dulcescat Titi Livii eloquentia lactea, si Demosthenis suavitate peroret, aut Moysi balbutiem allegabit, vel cum Ieremia se puerum nescientem fatebitur adhuc loqui, vel imitabitur resonantem in montibus altis echo. Amorem namque librorum amorem sapientiae constat esse, sicut secundo capitulo est probatum. Hic autem amor philosophia Graeco vocabulo nuncupatur, cujus virtutem nulla creata intelligentia comprehendit, quoniam vere creditur bonorum omnium esse mater:---Sap. septimo. Aestus quippe carnalium vitiorum quasi caelicus ros exstingulit, dum motus intensus virtutum animalium vires naturalium virtutum remittit, otio penitus effugato, quo sublato periere Cupidinis arcus omnes. Hinc Plato in Phaedone: In hoc, inquit, manifestus est philosophus, si absolvit animam a corporis communione differentius aliis hominibus. Ama, inquit Hieronymus, scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Demonstravit hoc Xenocrates, deiformis in constanta rationis, quem nobile scortum, Phryne nomine, statuam definivit non hominem cum nullis eum valeret illecebris evirare, quemadmodum 0 Valerius libro quarto, capitulo tertio plene refert. Hoc ipsum noster Origenes ostendit, qui ne eum ab omnipotenti femina effeminari contingeret, utriusque sexus medium per abnegationem extremorum elegit: animosum quippe remedium, nec naturae: tamen consentaneum nec virtuti, cujus est hominem non insensibilem facere passionum sed subortas a fomite rationis enecare mucrone. Rursus mundanas pecunias parvipendunt ex animo, quotquot amor affecit librorum, dicente Hieronymo contra Vigilantium, epistola quarta et quinquagensima: non est ejusdem hominis aureos nummos et scripturas probare. Unde a quodam metrice sic dictum est:
Nulla libris erit apta manus ferrugine tincta,
Nullus igitur potest libris et Mammonae deservire.
Quam meritorium sit libros novos scribere et veteres renovare
SICUT necessarium est reipublicae pugnaturis militibus arma providere Vulcania et congestas victualium copias praeparare, sic Ecclesiae militanti contra paganorum et haereticorum insultus operae pretium constat esse sanorum librorum multitudine communiri. Verum quia omne quod servit mortalibus, per prolapsum temporis mortalitatis dispendium patitur, necesse est vetustate tabefacta volumina innovatis successoribus instaurari, ut perpetuitas, quae naturae repugnat individui, concedatur privilegio speciei. Hinc est, quod signanter dicitur, Ecclesiastes, duodecimo: faciendi plures libros nullus est finis. Sicut enim librorum corpora, ex contrariorum commixtione compacta, suae compositionis continuum sentiunt detrimenturn, sic per prudentiam clericorum reperiri debet remedium, per quod liber sacer, solvens naturae debitum, haereditarium obtineat substitutum et simile semen fratri mortuo suscitetur verificeturque statim illud Ecdesiastici tricensimo: Mortuus est pater illius et quasi non est mortuus, similem enim sibi reliquit post se. Sunt igitur transcriptiones veterum quasi quaedam propagationes recentium filiorum, ad quos paternum devolvatur officium, ne librorum municipium minuatur. Sane hujusmodi transcriptores antiquarii nominantur, quorum studia inter ea quae complentur labore corporeo plus sibi placere. Cassiodorus confitetur, De Institutione Divinarum Litterarum, capitulo tricensimo, ita subdens: Felix, inquit, intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, linguas digitis aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli surreptiones illicitas calamo et atramento pugnare. Haec ille. Porro scriptoris officium Salvator exercuit, dum inclinans se deorsum digito scribebat in terra, Joh. octavo, ut nullus quantumcunque nobilis dedignetur hoc facere, quod sapientiam Dei patris intuetur fecisse. 0 scripturae serenitas singularis, ad cujus fabricam inclinatur artifex orbis terrae, in cujus tremendo nomine flectitur omne genu! 0 venerandum artificium singulariter prae cunctis praxibus, quae hominis manu fiunt, cui pectus Dominicum incurvatur humiliter, cui digitus Dei applicatur vice calami functus! Sevisse Dei filium vel arasse, texuisse vel fodisse non legimus; nec quicquam aliud de mechanicis divinam decebat sapientiam humanatam, nisi scribendo litteras exarare, ut discat quilibet generosus aut sciolus, quod hominibus digiti tribuuntur divinitus ad scribendi negotium potius quam ad bellum. Unde librorum sententiam plurimum approbamus, qua clericum inertem scripturae censuerunt quodammodo fore mancum, capitulo sexto supra. Scribit iustos in libro viventium Deus ipse; lapideas quidem tabulas digito Dei scriptas Moyses accepit. Scribat librum ipse qui iudicat, Job proclamat; digitos scribentis in pariete Mane Thecel Phares Nabuchodonosor tremens vidit, Danielis quinto. Ego, inquit Jeremias, scribebam in volumine atramento, Jeremiae sexto et tricensimo. Quod vides, scribe in libro, Christus Joanni praecipit caro suo, Apoc. primo. Sic Isaiae, sic Josuae officium scriptoris injungitur, ut tam actus quam peritia futuris in posterum commendetur. In vestimento et femore scrtptum habet Rex regum et Dominus dominantium Christus ipse, ut sine scriptura nequeat apparere perfectum Omnipotentis regium ornamentum. Defuncti docere non desinunt, qui sacrae scientiae libros scribunt. Plus Paulus scribendo sacras epistolas Ecclesiae profuit fabricandae quam gentibus et Judaeis evangelizando sermone. Nempe per libros cotidie continuat comprehensor, quod olim in terrapositus inchoavit viator; sicque verificatur de doctoribus libros scribentibus sermo propheticus Danielis duodecimo: qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Porro polychronitudinem antiquorum, prius quam Deus originalem mundum cataclysmo dilueret, adscribendam miraculo, non naturae catholici decrevere doctores, ut Deus ipse tantum eis vitae concederet, quantum reperiendis et in libris scribendis scientiis conveniret: inter quas astronomiae miranda diversitas, ut experimentaliter visui subderetur, sexcentorum annorum periodum secundum Josephum requirebat. Caeterum, si ad mundi principes divertamus sermonem, imperatores egregios invenimus non solum artis scribendi peritia floruisse, sed et ipsius operi plurimum indulsisse. Julius Caesar, primus omnium et tempore et virtute, Commentarios reliquit tam belli Gallici quam civilis a semetipso conscriptos; item de Analogia duos libros, et Anticatones totidem , et poema quod inscribitur Iter, et opuscula alia multa fecit. Tam Julius quam Augustus cautelas scribendi litteram pro littera adinvenit, ut quae scriberent occultarent. Nam Julius quartam litteram proposuit loco primae, et sic deinceps alphabetum expendit; Augustus vero secunda pro prima, et pro secunda tertia, et ita deinceps usus fuit. Hic in Mutinensi bello, in maxima mole rerum, cotidie et legisse et scripsisse traditur ac etiam dedamasse. Tiberius lyricum carmen scripsit, et poemata quaedam Graeca. Claudius similiter, tam Graeci quam Latini sermonis peritus, varios libros fecit. Sed prae his et aliis Titus in scribendi peritia floruit, qui cujuscunque volebat litteram imitabatur facillime, unde se profitebatur falsarium maximum, si libuisset, fieri potuisse. Haec omnia Suetonius, De Vita Duodecim Caesarum, annotavit.
De debita honestate circa librorum custodiam adhibenda
NON SOLUM Deo praestamus obsequium novorum librorum praeparando volumina, sed sacratae pietatis exercemus oicium, si eosdem nunc illaese tractemus, nunc locis idoneis redditos illibatae custodiae commendemus; ut gaudeant puritate, dum habentur in manibus, et quiescant secure, dum in suis cubilibus reconduntur. Nimirum post vestes et vascula corpori dedicata dominico, sacri libri merentur a clericis honestius contrectari, quibus totiens irrogatur injuria, quotiens eos praesumit attingere manus foeda. Quamobrem exhortari studentes super negligentiis vanis reputamus expediens, quae vitari faciliter semper possent et mirabiliter libris nocent. In primis quidem circa claudenda et aperienda volumina sit matura modestia, ut nec praecipiti festinatione solvantur, nec inspectione finita sine clausura debita dimittantur. Longe namque diligentius librum quam calceum convenit conservari. Est enim gens scholarium perperam educata communiter et, nisi majorum regulis refraenetur, infinitis infantiis insolesat. Aguntur petulantia, praesumptione tumescunt; de singulis judicant tanquam certi, cum sint in omnibus inexperti. Videbis fortassis juvenem cervicosum, studio segniter residentem, et dum hiberno tempore hiems alget, nasus irriguus frigore comprimente distillat, nec prius se dignatur emunctorio tergere, quam subjectum librum madefecerit turpi rore; cui utinam loco codicis corium subderetur sutoris Unguem habet fimo fetente refertum, gagati simillimum, quo placentis materiae signat locum. Paleas dispertitur innumeras, quas diversis in locis collocat evidenter, ut festuca reducat quod memoria non retentat. Hae paleae, quia nec venter libri digerit nec quisquam eas extrahit, primo quidem librum a solita junctura distendunt, et tandem negligenter oblivioni commissae putrescunt. Fructus et caseum super librum expansum non veretur comedere, atque scyphum hinc inde dissolute transferre; et quia non habet eleemosynarium praeparatum, in libris dimittit reliquias fragmentorum. Garrulitate continua sociis oblatrare non desinit , et dum multitudinem rationum adducit a sensu physico vacuarum, librum in gremio subexpansum humectat aspergine salivarum. Quid plura? statim duplicatis cubitis reclinatur in codicem et per breve studium soporem invitat prolixum, ac reparandis rugis limbos replicat foliorum, ad libri non modicum detrimentum. Jam imber abiit et recessit et flores apparuerunt in terra nostra. Tunc scholaris quem describimus, librorum neglector potius quam inspector, viola, primula atque rosa necnon et quadrifolio farciet librum suum. Tunc manus aquosas et scatentes sudore volvendis voluminibus applicabit. Tunc pulverulentis undique chirothecis in candidam membranam impinget et indice veteri pelle vestito venabitur paginam lineatim. Tunc ad pulicis mordentis aculeum sacer liber abicitur, qui tamen vix clauditur infra mensem, sed sic pulveribus introjectis tumescit quod claudentis instantiae non obedit. Sunt autem specialiter coercendi a contrectatione librorum juvenes impudentes, qui cum litterarum figuras effigiare didicerint, mox pulcherrimorum voluminum, si copia concedatur, incipiunt fieri glossatores incongrui et ubi largiorem marginem circa textum perspexerint, monstruosis apparitant alphabetis; vel aliud frivolum qualecunque quod imaginationi occurrit celerius, incastigatus calamus protinus exarare praesumit. Ibi Latinista, ibi sophista, ibi quilibet scriba indoctus aptitudinem pennae probat, quod formosissimis codicibus quo ad usum et pretium creberrime vidimus obfuisse. Sunt iterum fures quidam libros enormiter detruncantes, qui pro epistolarum chartulis schedulas laterales abscindunt, Iittera sola salva; vel finalia folia, quae ad libri custodiam dimittuntur, ad varios abusus assumunt; quod genus sacrilegii sub interminatione anathematis prohiberi deberet. Convenit autem prorsus scholarium honestati ut, quotiens ad studium a refectione reditur, praecedat omnino lotio lectionem, nec digitus sagimine delibutus aut folia prius volvat, aut signacula libri solvat. Puerulus lacrimosus capitalium litterarum non admiretur imagines, ne manu fluida polluat pergamenum; tangit enim illico quicquid videt. Porro laici, qui librum aeque respiciunt resupine transversum sicut serie naturali expansum, omni librorum communione penitus sunt indigni. Hoc etiam clericus disponat, ut olens ab ollis lixa cinereus librorum lilia non contingat illotus, sed qui ingreditur sine macula pretiosis codicibus ministrabit. Conferret autem plurimum tam libris quam scholaribus manuum honestarum munditia, si non essent scabies et pustulae characteres clericales. Librorum defectibus, quoties advertuntur, est otius occurrendum; quoniam nihil grandescit citius quam scissura, et fractura, quae ad tempus negligitur, reparabitur postea cum usura. De librorum armariis mundissime fabricandis, ubi ab omni laesione salventur securi, Moyses mitissimus nos informat, Deuteron. uno et tricensimo: Tollite, inquit, librum istum et ponite illum in latere arcae foederis Domini Dei vestri. O locus idoneus et bibliothecae conveniens, quae de lignis sethim imputribilibus facta fuit auroque per totum interius et exterius circumtecta! Sed omnem inhonestatis negligentiam circa libros tractandos suo Salvator exclusit exemplo, sicut legitur Lucae quarto. Cum enim scripturam propheticam de se scriptam in libro tradito perlegisset, non prius librum ministro restituit, quam eundem suis sacratissimis manibus plicuisset. Quo facto studentes docentur clarissime circa librorum custodiam quantumcunque minima negligi debere.
Quod tantam librorum collegimus copiam ad communem profectum scholarium et non solum ad propriam voluptatem
NIHIL iniquius in humanis perpenditur quam quodea quae geruntur justissime malignorum obloquiis pervertuntur, et inde quis reportat infamiam criminis, unde magis meruit spem honoris. Oculo simplici perpetrantur quam plurima, nec sinistra dextrae se comiscet, nullo fermento massa corrumpitur, neque ex lino vestis lanaque contexitur. Perversorum tamen praestigiis opus pium mendaciter transformatur in monstrum. Haec est nimirum peccatricis naturae reprobanda conditio. quod non solum in factis moraliter dubiis pro pejore parte sententiat, immo frequenter illa, quae speciem boni habent, nequitiosa subversione depravat. Quamvis enim amor librorum in clerico ex objecti natura praeferat honestatem, miro tamen modo obnoxios nos effecit judiciis plurimorum, quorum admirationibus obstrectati, nunc de curiositate superflua, nunc de cupiditate in illa dumtaxat materia, nunc de vanitatis apparentia, nunc de voluptatis intemperantia circa litteras notabamur, quorum revera vituperiis non plus quam caniculorum latratibus movebamur, illius solius testimonio contentati, ad quem renes et corda pertinet perscrutari. Cum enim voluntatis secretae finalis intentio homines lateat unicoque Deo pateat, cordium inspectori, perniciosae temeritatis merentur redargui, qui humanis actibus, quorum fontale non vident principium, epigramma tam faciliter superscribunt sinistrum. Finis enim se habet in operabilibus, sicut principia in speculativus vel suppositiones in mathematicis, teste Aristotele, septimo Ethicorum. Quapropter, sicut ex principiorum evidentia conclusionis veritas declaratur, ita plerumque in aibilibus ex honesti finis intentione bonitas moralis in opere sigillatur, ubi alias opus ipsum judicari deberet indifferens quo ad mores. Nos autem ab olim in praecordiis mentis nostrae propositum gessimus radicatum, quatenus opportunis temporibus exspectatis divinitus aulam quamdam in reverenda universitate Oxoniensi, omnium liberalium artium nutrice praecipua, in perpetuam eleemosynam fundaremus, necessariisque redditibus dotaremus; quam numerosis scholaribus occupatam, nostrorum librorum jocalibus ditaremus, ut ipsi libri et singuli eorundem communes fierent, quantum ad usum et studium, non solum scholaribus aulae tactae, sed per eos omnibus universitatis praedictae studentibus in aeternum, secundum formam et modum, quem sequens capitulum declarabit. Quapropter sincerus amor studii zelusque orthodoxae fidei ad aedificationem ecclesiae confirmandae pepererunt in nobis sollicitudinem hanc stupendam nummicolis, ut collectos codices undecunque venales neglectis sumptibus emeremus, et qui venumdari non debebant, transcribi honestius facaremus. Cum enim delactationes hominum ex dispositione caelestium corporum, cui mixtorum complexio frequenter obedit, diversimode distinguantur; ut hi in architectura, illi in agricultura, hi in venationibus, illi in navigationibus, hi in bellis, illi in ludis eligant conversari; cecidit circa libros nostrae Mercurialis species voluptatis honestae, quam ex rectae rationis arbitrio, cujus nulla sidera dominantur imperio, in honorem ordinavimus majestatis supremae ut, unde mens nostra tranquillitatem reperit requiei, inde devotissimus cresceret cultus Dei. Quamobrem desinant obtrectantes, sicut caeci de coloribus judicare; verspertiliones de luminibus disceptare non audeant, atque trabes gestantes in oculis propriis alienas festucas eruere non praesumant. Cessent commentis satiricis sugillare quae nesciunt et occulta discutere, quae humanis experientiis benevolo, si ferarum venatui, alearum lusui, dominarum applausui vacassemus.
De moduo communicandi studentibus omnes libros nostros
DIFFICILE semper fuit sic homines limitare legibus honestatis, quin astutia successorum terminos niteretur praecedentium transilire et statutas infringere regulas insolentia libertatis. Quamobrem de prudentum consilio certum modum praefiximus, per quem ad utilitatem studentium librorum nostrorum communicationem et usum volumus devenire. In primis enim libros omnes et singulos, de quibus catalogum fecimus specialem, concedimus et donamus intuitu caritatis communitati scholarium in aula N Oxoniensi degentium, in perpetuam eleemosynam pro anima nostra et parentum nostrorum necnon pro animabus illustrissimi regis Angliae Edwardi tertii post conquestum ac devotissimae dominae reginae Philippae consortis ejusdem, ut iidem libri omnibus et singulis universitatis dictae villae scholaribus et magistris tam regularibus quam saecularibus commodentur pro tempore ad profectum et usum studendi, juxta modum quem immediate subjungimus, qui est talis. Quinque de scholaribus in aula preafata commorantibus assignentur per ejusdem aulae magistrum, quibus omnium librorum custodia deputetur, de quibus quinque personis tres et nullatenus pauciores librum vel libros ad inspectionem et usum dumtaxat studii valeant commodare; ad copiandum vero vel transcribendum nullum librum volumus extra saepta domus concedi. Igitur cum scholaris quicunque saecularis vel religiosus, quos in praesenti favore ad paria judicamus, librum aliquem commodandum periverit, considerent diligenter custodes an librum talem habuerint duplicatem; et si sic, commodent ei librum cautione recepta, quae librum traditum in valore transcendat judicio commodato memorialis scriptura, continens nomina personarum quae librum tradunt et illius qui recipit, cum die et anno Domini quo continget fieri commodatum. Si vero custodes invenerint, quod ille liber qui petitur duplicatus non fuerit, talem librum nullatenus commodent cuicunque, nisi fuerit de comitiva scholarium dictae aulae, nisi forte ad inspectionem et infra saepta domus vel aulae praedictae, sed non ad ulterius deferendum. Scholari vero cuilibet praedictae aulae liber quicunque per tres de praedictis custodibus valeat commodari, nomine tamen suo cum die quo librum recipit prius annotato. Nec tamen ipse possit librum sibi traditum alteri commodare, nisi de assensu trium de custodibus supradictis, et tunc deleto nomine primi nomen secundi cum tempore traditionis scribatur. Ad haec omnia observandum custodes singuli fidem praestent, quando eis custodia hujusmodo deputatur. Recipientes autem librum vel libros ibidem jurabunt quod eum vel eos ad alium usum nisi ad inspectionem et studium nullatenus applicabunt, quodque illum et illos extra villam Oxoniensem cum suburbio nec deferent nec deferri permittent. Singulis autem annis computum reddent praedicti custodes magistro domus et duobus quos secum duxerit de suis scholaribus assumendos, vel si eidem non vacaverit, tres deputet inspectores alios a custodibus, qui librorum catalogum perlegentes videant quod omnes habeant vel in voluminibus propriis vel saltem per cautiones praesentes. Ad hunc autem computum persolvendum tempus credimus opportunum a kalendis Julii usque ad festum sequens translationis gloriosi martyris sancti Thomae. Hoc autem omnino adicimus quod quilibet, cui liber aliquis fuerit commodatus, semel in anno librum praesentet custodibus et suam si voluerit videat cautionem. Porro si contingat fortuito per mortem, furtum, fraudem vel incuriam librum perdi, ille qui perdidit vel ejusdem procurator seu etiam executor pretium libri solvat et ejusdem recipiat cautionem. Quod si qualitercunque custodibus ipsis lucrum evenerit, in nihil aliud quam in librorum reparationem et subsidium convertatur.
Exhortatio scholarium ad rependedum pro nobis suffragia debitae pietatis
TEMPUS jam efflagitat terminare tractatum, quem de amore librorum compegimus, in quo contemporaneorum nostrorum admirationibus de eo quod tantum libros dileximus rationem reddere nisi sumus. Verum quia vix datur aliquid operari mortalibus, quod nullius respergatur pulvere vanitatis, studiosum amorem, quem ita diuturnum ad libros habuimus, justificare penitus non audemus, quin fuerit forsan nobis quandoque occasio alicuis negligentiae venialis, quamvis amoris materia sit honesta et intentio regulata. Si namque cum omnia fecerimus, servos nos inutiles dicere teneamur; si Job sanctissimus sua opera verebatur; si juxta Isaiam quasi pannus menstruatae omnes sunt justitiae nostrae; quis se de perfectione cujuscunque virtutis praesumet jactare, quin forsitan a seipso non poterit deprehendi? Bonum enin ex integris causis, malum autem omnifarie---sicut Dionysius, De divinis nominibus, nos informat. Quamobrem in nostratum iniquitatum remedium, quibus nos omnium Creatorem crebius offendisse cognoscimus, orationum suffragia petituri, studentes nostros futuros dignum duximus exhortati, quatenus sic tam nobis quam aliis eorundem futuris benefactoribus fiant grati, quod beneficiorum nostrorum providentiam spiritalibus recompensent retributionibus. Vivamus in eorum memoriis funerati, qui in nostris vixerunt benevolentiis nondum nati nostrisque nunc vivunt beneficiis sustentati. Clementiam Redemptoris implorent instantiis indefessis, quatenus negligentiis nostris parcat, peccatorum nostrorum reatibus pius judex indulgeat, lapsus nostrae fragilitatis pallio pietatis operiat et offensas, quas et pudet et paeniet commisisse, divina benignitate remittat. Conservet in nobis ad sufficiens spatium paenitendi suarum munera gratiarum, fidei firmitatem, spei sublimitatem et ad omnes homines latissimam caritatem. Flectat superbum arbitrium ad culparum suarum lamentum, ut deploret transactas elationes vanissimas et retractet indignationes amarissimas ac delectationes insanissimas detestetur. Vigeat sua virtus in nobis, cum nostra defecerit, et qui nostrum ingressum sacro baptismate consecravit gratuito, nostrum progressum ad statum apostolicum sublimavit immerito, nostrum dignetur egressum sacramentis idoneis communire. Laxetur a nostro spiritu amor carnis, evanescat penitus metus mortis, desideret dissolvi et esse cum Christo, et in terris solo corpore constituti cogitatione et aviditate in aeterna patria conversemur. Pater misericordiarum et Deus totius consolationis filio prodigo de siliquis revertenti benignus occurrat, drachmam denuo repertam recipiat et in thesauros aeternas per angelos sanctos transmittat. Castiget vultu terrifico exitus nostri hora spiritus tenebrarum, ne latens in limine portae mortis Leviathon, serpens vetus, insidias improvisas calcaneo nostro paret. Cum vero ad terrendum tribunal fuerimus advocati, ut cuncta quae corpore gessimus attestante conscientia referamus, consideret humanitas juncta Deo effusi sui sancti sanguinis pretium et advertat divinitas humanata carnalis naturae figmentum, ut ibi transeat fragilitas impunita ubi clemens pietas cernitur infinita, et ibi respiret spiritus miseri ubi exstat proprium judicis misereri. Amplius refugium spei nostrae post Deum virginem et reginam Theotokon benedictam nostri semper studentes salutationibus satagant frequentare devotis, ut qui per nostra facinora replicata meruimus judicem invenire turbatum, per ipsius suffragia semper grata mereamur eundem reperire placatum. Deprimat pia manus brachium aequilibre, quo nostra tam parva quam pauca merita pensabuntur ne, quod absit, praeponderet gravitas criminum et nos damnandos deiciat in abyssum. Clarissimum meritis confessorem Cuthbertum, cujus gregem indigni pascendum suscepimus, omni cultu studeant venerari devote, rogantes assidue, ut suum licet indignum vicarium precibus excusare dignetur et quem successorem admisit in terris, procuret effici consessorum in caelis. Puris denique tam mentis quam corporis precibus rogent Deum, ut spiritum ad imaginem Trinitatis creatum post praesentis miseriae incolatum ad suum reducat primordiale prototypum ac ejusdem concedat perpetuum fruibilis faciei conspectum, Amen.
de Bury, quondam episcopi Dunelmensis. Completus est autem tractatus iste in manerio nostro de Aukeland vicesimo quarto die Januarii anno Domini millesimo trecentesimo quarto, aetatis nostrae quinquagesimo octavo praecise completo, pontifi- catus vero nostri anno undecimo finiente. Ad laudem Dei feliciter et Amen
|