Desiderius Erasmus

(1467-1536)


Colloquies


I
Naufragium

(collocutores: Antonius et Adolphus)

ANTONIUS:  Horrenda narras. Est istuc navigare? Prohibeat deus ne mihi quicquam unquam tale veniat in mentem.
ADOLPHUS:  Immo quod hactenus commemoravi, lusus merus est prae his quae nunc audies.
ANTONIUS:  Plus satis malorum audivi: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim.
ADOLPHUS:  Immo mihi iucundi sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit quod magna ex parte spem salutis ademit nauclero.
ANTONIUS:  Quid, obsecro?
ADOLPHUS:  Nox erat sublustris et in summo malo stabat quidam e nautis in galea (sic enim vocant, opinor), circumspectans si quam terram videret; huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautis tristisimum ostentum est, si quando solitarius ignis est, felix cum gemini. Hos vetustas credidit Castorum et Pollucem.
ANTONIUS:  Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil?
ADOLPHUS:  Sic visum est poetis. Nauclerus qui clavo adsidebat, "Socie," inquit (nam eo nomine se mutuo compellant nautae), "videsne quod sodalicium tibi claudat latus?" "Video," respondit ille, "et precor ut sit felix". Mox globus igneus delapsus per funes devolvit sese usque ad nauclerum.
ANTONIUS:  Num ille exanimatus est metu?
ADOLPHUS:  Nautae adsuevere monstris. Ibi paulisper commoratus, volvit se per margines totius navis, inde per medios foros dilapsus evanuit. Sub meridiem coepit mgis ac magis incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes.
ANTONIUS:  Vidi.
ADOLPHUS:  Illi montes verrucae sunt, si conferantur ad undas maris. Quoties tollebamur in altum, licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, videbamur dehiscente terra recta ire in Tartara.
ANTONIUS:  O insanos, qui se credunt mari.
ADOLPHUS:  Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit.
ANTONIUS:  Is pallor praesagit aliquod magnum malum.
ADOLPHUS:  "Amici," inquit, "desii esse dominus navis meae; vicere venti: reliquum est ut spem nostram collocemus in Deo et quisque se paret ad extrema.
ANTONIUS:  O vere Scythicam contionem!
ADOLPHUS:  In primus autem, inquit, exoneranda est navis; sic iubet necessitas, durm telum: praestat consulere vitae dispendio rerum quam simul cum rebus interire. Persuasit veritas: proiecta sunt in mare plurima vasa plena pretiosa mercibus.
ANTONIUS:  Hoc erat vere iacturum facere.
ADOLPHUS:  Aderat Italus quidam qui legatum egerat apud regem Scotiae; huic erat scrinium plenum vasis argenteis, anulis, panno ac vestimentis sericis.
ANTONIUS:  Is nolebat decidere cum mari?
ADOLPHUS:  Non; sed cupiebat aut perire cum amicis opibus suis aut simul cum illis servari. Itaque refragabatur.
ANTONIUS:  Quid nauclerus?
ADOLPHUS:  "Per nos," inquit, "liceret tibi cum tuis perire solum: sed aequum non est, ut non omnes tui scrinii causa periclitemur: alioqui te una cum scrinio dabimus in mare praecipitem.
ANTONIUS:  Orationem vere nauticam.
ADOLPHUS:  Sic Italus quoque iacturam fecit, multa mala precans et superis et inferis, quod suam vitam elemento tam barbaro credidisset.
ANTONIUS:  Agnosco vocem Italicam.
ADOLPHUS:  Paulo post venti, nihilo mitiores facti nostris muneribus, rupere funes, disiecere vela.
ANTONIUS:  O calamitatem.
ADOLPHUS:  Ibi rursus nos adit nauta.
ANTONIUS:  Contioniturus?
ADOLPHUS:  Salutans. "Amici," inquit, "tempus hortatur ut unusquisque Deo se commendet ac morti se praeparet." Rogatus a quibusdam nauticae rei non imperitis ad quot horas se crederet posse tueri navem, negavit se posse polliceri quicquam, sed ultra tres horas non posse.
ANTONIUS:  Haec contio durior etiam erat priore.
ADOLPHUS:  Haec ubi locutus est, iubet incidi funes omnes ac malum usque ad thecam cui inseritur, incidi serra, ac cimul cum antennis devolvi in mare.
ANTONIUS:  Cur hoc?
ADOLPHUS:  Quonian sublato aut lacero velo erat oneri, non usui: tota spes erat in clavo.
ANTONIUS:  Quid interea vectores?
ADOLPHUS:  Ibi vidisses miserum rerum faciem: nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, quicquid erat olei effundentes in undas, non aliter illi blandientes quam solemus irato principi.
ANTONIUS:  Quid aiebant!
ADOLPHUS:  O elementissimum mare, o generosissimum mare, o formosissimum mare, mitesce, serva; huiusmodi multa occinebant surdo mari.
ANTONIUS:  Ridicula superstitio. Quid alii?
ADOLPHUS:  Plerique vota nuncupabant. Aderat Anglus quidam, qui promittebat montes aureos Virgine Walshinghamicae, si vivus attigisset terram. Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. Erat unus, qui polliceretur se aditurum divum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis pedibus et capite, corpore tantum lorica ferrea tecto, ad haec cibo emendicato.
ANTONIUS:  Nemo meminit Christophori?
ADOLPHUS:  Unum audivi non sine risu, qui clara voco ne non exaudiretur, polliceretur Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo---mons verius quam statua---cereum tantum quantus esset ipse. Haec cum vociferans quantum poterat identidem inculcaret, qui forte proximus adsistebat illi notus, cubito tetigit cum ac submonuit, "Vide quid pollicearis; etiamsi rerum omnium tuarum auctionem facias, non fueris solvendo." Tum illi voce iam pressiore, ne videlicet exaudiret Christophorus, "Tace," inquit, "fatue, an credis me ex animi sententia loqui? Si semel contigero terram, non daturus sum illi candelam sebaceam."
ANTONIUS:  O crassum ingenium! suspicor fuisse Batavum.
ADOLPHUS:  Non, sed erat Zelandus. Inter omnes nullus se tranquillius agebat quam mulier quaedam cui erat infantulus in sinu.
ANTONIUS:  Quid illa?
ADOLPHUS:  Sola nec vociferabatur nec flebat nec pollicitabatur: tantum complexa puellam, precabatur tacite. Interea dum navis subinde illideretur vado, nauclerus metuens ne tota solveretur, rudentibus eam cinxit a prora et a puppi.
ANTONIUS:  O misera praesidia!
ADOLPHUS:  Interim eroritur quidam sacrificus senex, annos natus sexaginta; nomen erat Adamus: is abiectis vestibus usque ad indusium, abiectis etiam ocreis et calceis, iussit ut omnes itidem paremus nos ad natandum. Atque ita stans in medio navis, contionatus est nobis ex Gersone quinque veritates de utilitate confitendi; hortatus omnes ut se quisque praepararet et vitae et morti. Aderat et Dominicanus quidam. His confessi sunt qui volebant. Dum haec aguntur, redit ad nos nauta lacrimabundus. "Paret," inquit, "se quisque, nam navis non erit usui ad quartam horae partem." Iam enim locis aliquot convulsa hauriebat mare. Paulo post nauta renuntiat nobis se videre procul turrim sacram, adhortans ut divi, quisquis esset eius templi praeses, auxilium imploraremus. Procumbunt omnes et orant ignotum divum.
ANTONIUS:  Si omine compellassetis eum, fortassis audisset.
ADOLPHUS:  Erat ignotum. Interim nauclerus quantum potest, eo navem dirigit iam laceram, iam undique combibentem undas ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta.
ANTONIUS:  Dura rerum condicio.
ADOLPHUS:  Eo provecti sumus ut eius loci incolae prospicerunt nos periclitantes ac procurrentes catervatim in extremum litus, sublatis togis et galeris in lanceas impositis, invitabant ad sese, ac iactatis in caelum bracchiis significabant se deplorare nostram fortunam.
ANTONIUS:  Exspecto quid evenerit.
ADOLPHUS:  Iam mare totam navem occuparet ut nihilo tutiores essemus futuri in navi quam mari.
ANTONIUS:  Hic ad sacram ancoram confugiendum erat.
ADOLPHUS:  Immo ad miseram. Nautae scapham exonerant aqua ac demittunt in mare. In hanc omnes sese conantur conicere, nautis magno tumulto reclamantibus scapham non esse capacem tantae multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset ac nataret. Res non patiebantur lenta consilia, alius arripit remum, alius contum, alius alveum,alias situlam, alius tabulam ac suo quisque praesidio nitentes commitunt se fluctibus.
ANTONIUS:  Quid interim accidit illi mulierculae quae sola non eiulabat?
ADOLPHUS:  Illa omnium prima pervenit ad litus.
ANTONIUS:  Qui potuit?
ADOLPHUS:  Imposueramus eam repandae tabulae et sic alligaveramus ut non facile posset decidere: dedimus illi tabellam in manum, qua vice remi uteretur, ac bene precantes exposuimus in fluctus, conto protrudentes ut abesset a navi unde erat periculum: illa laeva tenens infantulum, dextra remigabat.
ANTONIUS:  O viraginem!
ADOLPHUS:  Cum iam nihil superesset, quidam avulsit ligneam statuam Virginis matris, iam putrem atque excavatam a soricibus, eamque complexus coepit natare.
ANTONIUS:  Scapha pervenit incolumnis?
ADOLPHUS:  Nulli prius periere. Porro triginta sese in eam coniecerant.
ANTONIUS:  Quo malo fato id factum est?
ADOLPHUS:  Priusquam posset se liberare a magna navi, illius vacillatione subversa est.
ANTONIUS:  O factum male! Quid tum?
ADOLPHUS:  Ego, dum alius consulo, paene perieram.
ANTONIUS:  Quo pacto?
ADOLPHUS:  Quia nihil supererat aptum natationi.
ANTONIUS:  Illic subera fuissent usui.
ADOLPHUS:  In eo rerum articulo maluissem vile suber quam candelabrum aureum. Circumspicienti tandem venit in mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram, adscisco socium; huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu tenerem, ille laevum. Dum sic iactamus, sacrificus ille, contionator nauticus, medium iniecit se in humeros nostros. Erat autem ingenti corpore. Exclamamus, "Quis ille tertius? Is perdet nos omnes." Ille contra placide, "Sitis," inquit, "bono animo: sat spatii est, Deus aderit nobis."
ANTONIUS:  Cur ille tam sero coepit esse natator?
ADOLPHUS:  Immo futurus erat in scapha una cum Dominicano, nam omnes hoc honoris illi deferebant; sed quamquam erant invicem confessi in navi, tamen obliti nescioquid circumstantiarum, rursus ibi in ora navis confitentur et alter alteri manum imponit; interim scapha perit: nam haec mihi narravit Adamus. Dum adhuc volveremur iuxta navem, arbitrio fluctuum huc et illuc se volventem, clavus illisus fregit femur eius qui tenebat laevum cornu. Sic ille revulsus est: sacrificus precatus illi requiem aeternam, successit in locum illius, adhortans me ut tuerer cornu meum ac strenue moverem pedes. Interim potabamus multum aquae salsae. Adeo Neptunus nobis non balneum tantum salsum sed potionem etiam salsam temperarat, quamquam sacrificus ei rei monstraret remedium.
ANTONIUS:  Quod, obsecro?
ADOLPHUS:  Quoties unda nobis occurreret, ille opposuit occipitium, ore clauso.
ANTONIUS:  Strenuum senem mihi narras.
ADOLPHUS:  Ubi iam aliquamdiu sic natantes nonnihil promovissemus, sacrificus, quoniam erat mirae proceritatis, "Bono," inquit, "es animo: sentio vadum." Ego non ausus tantum sperare felicitatis, "Longius," inquam, "absumus a litore quam ut vadum sperandum sit." "Immo," inquit, "sentio pedibus terram." "Est," inquam, "fortassis e scriniis aliquod quod huc devolvit mare." "Immo," inquit, "scalptu digitorum plane sentio terram." Cum adhuc aliquamdiu natassemus ac rursus sentiret vadum, "Tu fac," inquit, "quod tibi videtur factu optimum, ego tibi cedo malum totum et vado me credo," simulque exspectato fluctuum decessu, pedibus secutus est quanto potuit cursu. Rursus accedentibus undis, utraque manu complexus utrumque genu, obnitebatur fluctui, occultans sese sub undis quem ad modum solent mergi et anates, rursus abeunte fluctu promicabat et currebat. Ego videns hoc illi succedere, sum imitatus. Stabant in arena qui porrectis inter se praelongis hastilibus fulciebant sese adversus impetum undarum, viri robusti et fluctibus adsueti, sic ut ultimus hastam porrigeret adnatanti. Ea contacta, omnibus in litus se recipientibus, tuto pertrahebatur in siccum. Hac ope servati sunt aliquot.
ANTONIUS:  Quot?
ADOLPHUS:  Septem, verum ex his duo soluti tepore, admoti igni.
ANTONIUS:  Quot eratis in navi?
ADOLPHUS:  Quinquaginta octo.
ANTONIUS:  O saevum mare! saltem decimis fuisset contentum, quae sufficiunt sacerdotibus. Ex tanto numero tam paucos reddidit?
ADOLPHUS:  Ibi experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia nobis mira alacritate suppenditantis, hospitium, ignem, cibum, vestes, viaticum.
ANTONIUS:  Quae gens erat?
ADOLPHUS:  Hollandica.
ANTONIUS:  Ista nihilhumanius, cum tamen feris nationibus cincta sit. Non repetes, opinor, posthac Neptunum.
ADOLPHUS:  Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem.
ANTONIUS:  Et ego malim audire tales fabulas quam experiri.



II
Diversoria in Germania

(collocutores: Bertulphus et Gulielmus)

GULIELMUS:  Mihi nunquam contigit videre Germaniam; quare te quaeso ne gravere commemorare quibus modis accipiant hospitem.
BERTULPHUS:  An ubique sit eadem tractandi ratio, nescio: quod ego vidi narrabo. Advenientem nemo salutat, ne videantur ambire hospitem. Id enim sorditum et abiectum existimant et indignum Germanica severitate. Ubi diu inclamaveris, tandem aliquis per fenestellam aestuarii (nam in his degunt fere usque ad solstitium aestivum) profert caput, non aliter quam e testa prospicet testudo. Is rogandus est an liceat illic diversari. Si non renuit, intelligis dari locum. Rogantibus ubi sit stabulum, mota manu commonstrat. Illic licet tibi tuum equum tractare tuo more. Nullus enim famulus manum admovet. Si celebrius est diversorium, ibi famulus commonstrat stabulum atque etiam locum equo minime commodum. Nam commodiora servant venturis, praesertim nobilibus. Si quid causeris, statim audis, "Si non placet, quaere aliud diversorium." Foenum in urbibus aegre ac perparce praebent nec multo minoris vendunt quam ipsam avenam. Ubi consultum est equo, totus commigras in hypocaustum, cum ocreis, sarcinis, luto; id est unum omnibus commune.
GULIELMUS:  Apud Gallos designat cubicula, ubi sese exuant, extergant, calefaciant, aut quiescant etiam, si libeat.
BERTULPHUS:  Hic nihil tale. In hypocausto exuis ocreas, induis calceos, mutas, si voles, indusium; vestes pluvia madidas suspendis iuxta hypocaustum, ipse te admoves ut sicceris. Est et aqua parata, si libeat lavare manus, sed ita munda plerumque ut tibi post alia quaerenda sit aqua, qua lotionem eam abluas.
GULIELMUS:  Laudo viros nullis deliciis effeminatos.
BERTULPHUS:  Quod si tu appuleris ad horam a meridie quartum, non cenabis tamen ante nonam, nonnunquam et decimam.
GULIELMUS:  Quam ob rem?
BERTULPHUS:  Nihil apparant nisi videant omnes, ut eadem opera ministretur omnibus.
GULIELMUS:  Quaerunt compendium.
BERTULPHUS:  Tenes. Itaque frequenter in idem hypocaustumconveniunt octoginta aut nonaginta, pedites, equites, negotiatores, nautae, aurigae, agricolae, pueri, sani, aegroti.
GULIELMUS:  Istuc vere coenobium est.
BERTULPHUS:  Alius ibi pectit caput, alius abstergit sudorem, alius repurgat perones aut ocreas, alius eructat allium. Quid multa? Ibi linguarum ac personarum non minor est confusio, quam oilm in turri Babel. Quod si quem conspexerint peregrinae gentis qui cultu dignitatis nonnihil prae se ferat, in hunc intenti sunt omnes defixis oculis, contemplantes quasi novum aliquod animantis genus adductum sit ex Africa: adeo ut posteaquam accubuerint, reflexo in tergum vultu, continente adspiciant nec dimoveant oculos, cibi immemores.
GULIELMUS:  Romae, Lutetiae ac Venetiae nemo quicquam miratur.
BERTULPHUS:  Nefas est interim tibi quicquam petere. Ubi iam multa est vespera nec sperantur plures adventuri, prodit famulus senex, barba cana, tonso capite, vultu torvo, sordido vestitu. Is circumactis oculis tacitus dinumerat quot sint in hypocausto; quo plures adesse videt, hoc vehementius accenditur hypocaustum, etiamsi alioqui sol aestu sit molestus. Haec apud illos praecipua pars est bonae tractationis, si sudore diffluant omnes. Si quis, non adsuetus vapori, aperiat rimam fenestrae, ne praefocetur, protinus audit, "Claude." Si respondeas, "Non fero," audis, "Quaere igitur aliud diversorium." Post redit ille barbatus Ganymedes ac linteis insternit mensas, quot putat esse satis illi numero. Sed od deos immortales, quam non Milesiis! cannabea diceres ex antennis detracta. Destinavit enim unicuique mensae convivas ut minimum octo. Iam quibus est notus mos patrius, accumbunt ubi cuique libitem fuerit. Nullum enim discrimen inter pauperem et divitem, inter erum ac famulum. Postquam accubuerunt omnes, rursus prodit torvus ille Ganymedes, ac denuo dinumerat sua sodalicia: mox reversus adponit sin
Gulis pinacium ligneum et cochleare ex eodem argento factum, deinde cyathum vitreum, aliquanto post panem: eum sibi quisque per otium repurgat, dum coquuntur pultes. Ita nonnumquam sedetur ferme horae spatio. Tandem adponitur vinum, mehercule quam non fumosum! Non aliud oportebat bibere Sophistas, tanta est subtilitas et acrimonia. Quod si quis hospes, etiam oblata privatim pecunia, roget ut aliunde paretur aliud vini genus, primum dissimulat sed eo vultu quasi interfecturi; si urgeas, respondent, "Hic diversati sunt tot comites et marchiones neque quisquam questus est de vino meo: si non placet, quaere tibi aliud diversorium." Solos enim nobiles suae gentis habent pro hominibus et horum insignia nusquam non ostentant. Iam igitur habent offam quam obiciant latranti stomacho; mox magna pompa veniunt disci. Primus ferme habet offas panis madefactas iure carnium, aut si dies est pisculentus, iure leguminum. Deinde aliud ius, post aliquid carnium recoctarum aut salsa mentorum recalfactorum. Rursus pultis aliquid, mox aliquid solidioris cibi, donec probe domito stomacho adponant carnes assas aut pisces elixos, quos non possis omnino contemnere; sed hic parci sunt et subito tollunt. Hoc pacto totum convivium temperant, quem ad modum solent actores fabularum qui scenis admiscent choros; ita isti alternis miscent offas ac pultes. Curant autem ut extremus actus sit optimus.
GULIELMUS:  Et hoc est boni poetae.
BERTULPHUS:  Quod si quis ex itinere lassus cupiat mox a cena petere lectum, iubetur exspectare donec ceteri quoque eant cubitum.
GULIELMUS:  Videor mihi videre civitatem Platonicam.
BERTULPHUS:  Tum suus cuique nidus ostenditur et vere nihil aliud quam cubiculum, tantum enim ibi lecti sunt et praeterea nihil quo utaris aut quod fureris.
GULIELMUS:  Illic mundities est?
BERTULPHUS:  Eadem quae in convivio: lintea forte lota ante menses sex.
GULIELMUS:  Quid interim fit de equis?
BERTULPHUS:  Ad eandem disciplinam tractantur ad quam homines.
GULIELMUS:  Sed est eadem ubique tractatio?
BERTULPHUS:  Alicubi civilior est, alicubi durior quam narravi, verum in genere talis est.