| Tandem venit amor, qualem texisse pudori | |
| quam nudasse alicui sit mihi fama magis. | |
| Exorata meis illum Cytherea Camenis | |
| adtulit in nostrum deposuitque sinum. | |
05 | Exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret, | |
| dicetur siquis non habuisse sua. | |
| Non ego signatis quicquam mandare tabellis, | |
| ne legat id nemo quam meus ante, velim, | |
| sed peccasse juvat, vultus conponere famae | |
10 | taedet: cum digno digna fuisse ferar. | |
| | |
|
II. (Tibullus III. xiv.) | |
| Invisus natalis adest, qui rure molesto | |
| et sine Cerintho tristis agendus erit. | |
| Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae | |
| atque Arrentino frigidus amnis agro? | |
05 | Jam nimium Messalla mei studiose, quiescas, | |
| heu tempestivae, saeve propinque, viae! | |
| Hic animum sensusque meos abducta relinquo, | |
| arbitrio quamvis non sinis esse meo. | |
| | |
|
III. (Tibullus III. xv.) | |
| Scis iter ex animo sublatum triste puellae? | |
| Natali Romae jam licet esse suo. | |
| Omnibus ille dies nobis natalis agatur, | |
| qui nec opinanti nunc tibi forte venit. | |
| | |
|
IV. (Tibullus III. xvi.) | |
| Gratum 'st, securus multum quod jam tibi de me | |
| permittis, subito ne male inepta cadam. | |
| Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo | |
| scortum quam Servi filia Sulpicia: | |
05 | solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori 'st, | |
| ne cedam ignoto, maxima causa, toro. | |
| | |
|
V. (Tibullus III. xvii.) | |
| Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, | |
| quod mea nunc vexat corpora fessa calor? | |
| A ego non aliter tristes evincere morbos
| |
| optarim, quam te si quoque velle putem. | |
05 | At mihi quid prosit morbos evincere, si tu | |
| nostra potes lento pectore ferre mala? | |
| | |
|
VI. (Tibullus III. xviii.) | |
| Ne tibi sim, mea lux, aeque jam fervida cura | |
| ac videor paucos ante fuisse dies, | |
| si quicquam tota conmisi stulta juventa, | |
| cujus me fatear paenituisse magis, | |
05 | hesterna quam te solum quod nocte reliqui, | |
| ardorem cupiens dissimulare meum. |
| | |