Carmina |
I. | | Cui dono lepidum novum libellum | | arida modo pumice expolitum? | | Corneli, tibi: namque tu solebas | | meas esse aliquid putare nugas | 05 | jam tandem ausus es unus Italorum | | omne aevum tribus explicare chartis | | doctis, Juppiter, et laboriosis. | | Quare habe tibi quidquid hoc libelli, | | qualecumque; quod, o patrona Virgo, | 10 | plus uno maneat perenne saeclo. |
| | | | | |
|
II. | | Passer, deliciae meae puellae, | | quicum ludere, quem in sinu tenere, | | cui primum digitum dare adpetenti | | et acris solet incitare morsus | 05 | cum desiderio meo nitenti | | carum nescio quid libet jocare, | | et solaciolum sui doloris, | | credo, et quo gravis acquiescet ardor: | | tecum ludere sicut ipsa posse | 10 | et tristes animi leuare curas . . . | | | |
|
II b. | | tam gratum'st mihi quam ferunt puellae | | pernici aureolum fuisse malum, | | quod zonam soluit diu ligatam. |
| | | | | |
|
III. | | Lugete, o Veneres Cupidinesque, | | et quantum'st hominum venustiorum. | | Passer mortuus est meae puellae. | | Passer, deliciae meae puellae, | 05 | quem plus illa oculis suis amabat: | | nam mellitus erat suamque norat | | ipsam tam bene quam puella matrem, | | nec sese a gremio illius movebat, | | sed circumsiliens modo huc modo illuc | 10 | ad solam dominam usque pipiabat. | | Qui nunc it per iter tenebricosum | | illuc unde negant redire quemquam. | | At vobis male sit, malae tenebrae | | Orci, quae omnia bella devoratis: | 15 | tam bellum mihi passerem abstulistis. | | Vae factum male! vae miselle passer! | | Tua nunc opera meae puellae | | flendo turgiduli rubent ocelli. |
| | | | | |
|
IV. | | Phaselus ille, quem videtis, hospites, | | ait fuisse navium celerrimus, | | neque ullius natantis impetum trabis | | nequisse praeterire, sive palmulis | 05 | opus foret volare, sive linteo. | | Et hoc negat minacis Hadriatici | | negare litus insulasve Cycladas | | Rhodumque nobilem horridamque Thraciam | | Propontida trucemve Ponticum sinum, | 10 | ubi iste post phaselus antea fuit | | comata silva: nam Cytorio in jugo | | loquente saepe sibilum edidit coma. | | Amastri Pontica et Cytore buxifer, | | tibi haec fuisse et esse cognitissima | 15 | ait phaselus: ultima ex origine | | tuo stetisse dicit in cacumine, | | tuo imbuisse palmulas in aequore, | | et inde tot per impotentia freta | | erum tulisse, laeva sive dextera | 20 | vocaret aura, sive utrumque Juppiter | | simul secundus incidisset in pedem; | | neque ulla vota litoralibus deis | | sibi esse facta, cum veniret a mari | | novissimo hunc ad usque limpidum lacum. | 25 | Sed haec prius fuere: nunc recondita | | senet quiete seque dedicat tibi, | | gemelle Castor et gemelle Castoris. |
| | | | | |
|
V. | | Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, | | rumoresque senum severiorum | | omnes unius aestimemus assis. | | Soles occidere et redire possunt: | 05 | nobis cum semel occidit breuis lux, | | nox est perpetua una dormienda. | 6. aut, fortasse, dormiunda | | Da mi basia mille, deinde centum, | | dein mille altera, dein secunda centum, | | deinde usque altera mille, deinde centum. | 10 | Dein, cum milia multa fecerimus, | | conturbabimus illa, ne sciamus, | | aut nequis malus invidere possit, | | cum tantum sciat esse basiorum. |
| | | | | |
|
VI. | | Flavi, delicias tuas Catullo, | | ni sint inlepidae atque inelegantes, | | velles dicere. nec tacere posses. | | Verum nescio quid febriculosi | 05 | scorti diligis: hoc pudet fateri. | | Nam te non viduas jacere noctes, | | nequiquam tacitum, cubile clamat | | sertis ac Syrio fragrans olivo, | | pulvinusque peraeque et hic et illic | 10 | attritus, tremulique quassa lecti | | argutatio inambulatioque. | | Jam tu iste ipse vales nihil tacere. | | Cur? non tam latera ecfututa pandas, | | ni tu quid facias ineptiarum. | 15 | Quare quidquid habes boni malique. | | Dic nobis. Volo te ac tuos amores | | ad caelum lepido vocare versu. |
| | | | | |
|
VII. | | Quaeris, quot mihi basiationes | | tuae, Lesbia, sint satis superque. | | Quam magnus numerus Libyssae harenae | | lasarpiciferis jacet Cyrenis, | 05 | oraclum Jouis inter aestuosi | | et Batti veteris sacrum sepulcrum, | | aut quam sidera multa, cum tacet nox, | | furtivos hominum vident amores, | | tam te basia multa basiare | 10 | vesano satis et super Catullo 'st, | | quae nec pernumerare curiosi | | possint nec mala fascinare lingua. |
| | | | | |
|
VIII. | | Miser Catulle, desinas ineptire, | | et quod vides perisse perditum ducas. | | Fulsere quondam candidi tibi soles, | | cum ventitabas quo puella ducebat | 05 | amata nobis quantum amabitur nulla. | | Ibi illa multa cum jocosa fiebant, | | quae tu volebas nec puella nolebat. | | Fulsere vere candidi tibi soles. | | Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli | 10 | nec quae fugit sectare, nec miser vive, | | sed obstinata mente perfer, obdura. | | Vale puella: jam Catullus obdurat, | | nec te requiret nec rogabit invitam: | | at tu dolebis, cum rogaberis nulla. | 15 | Scelesta, uae te! quae tibi manet uita! | | Quis nunc te adibit? Cui uideberis bella? | | Quem nunc amabis? Cujus esse diceris? | | Quem basiabis? Cui labella mordebis? | | At tu, Catulle, destinatus obdura. |
| | | | | |
|
IX. | | Verani, omnibus e meis amicis | | antistans mihi milibus trecentis, | | venistine domum ad tuos Penates. | | fratresque unanimos anumque matrem? | 05 | Venisti. O mihi nuntii beati! | | Visam te incolumem audiamque Hiberum | | narrantem loca facta nationes, | | ut mos est tuus, applicansque collum | | jucundum os oculosque saviabor. | 10 | O quantum'st hominum beatiorum, | | quid me laetius est beatiusve? |
| | | | | |
|
X. | | Varus me meus ad suos amores | | visum duxerat e foro otiosum. | | Scortillum, ut mihi tunc repente visum'st, | | non sane inlepidum neque invenustum. | 05 | Huc ut venimus incidere nobis | | sermones varii, in quibus, quid esset | | jam Bithynia, quo modo se haberet, | | ecquonam mihi profuisset aere. | | Respondi id quod erat, nihil neque ipsis | 10 | nec praetoribus esse nec cohorti, | | cur quisquam caput unctius referret, | | praesertim quibus esset irrumator. | | praetor, nec faceret pili cohortem. | | "At certe tamen," inquiunt, "quod illic | 15 | natum dicitur esse, conparasti | | ad lecticam homines." Ego, ut puellae | | unum me facerem beatiorem, | | "non," inquam, "mihi tam fuit maligne, | | ut, prouincia quod mala incidisset, | 20 | non possem octo homines parare rectos." | | At mi nullus erat neque hic neque illic, | | fractum qui veteris pedem grabati | | in collo sibi collocare posset. | | Hic illa, ut decuit cinaediorem, | 25 | "quaeso," inquit, "mihi, mi Catulle, paulum | | istos commoda: nam volo ad Serapim | | deferri." "Mane," inquii puellae, | | "istud quod modo dixeram me habere, | | fugit me ratio: meus sodalis | 30 | Cinna 'st Gaius, is sibi paravit. | | Verum utrum illius an mei, quid ad me? | | Utor tam bene quam mihi pararim. | | Sed tu insulsa male et molesta vivis, | | per quam non licet esse neglegentem." |
| | | | | |
|
XI. | | Furi et Aureli, comites Catulli, | | sive in extremos penetrabit Indos, | | litus ut longe resonante Eoa | | tunditur unda, | 05 | siue in Hyrcanos Arabesve molles, | | seu Sacas sagittiferosve Parthos, | | sive quae septemgeminus colorat | | aequora Nilus, | | sive trans altas gradietur Alpes, | 10 | Caesaris visens monumenta magni, | | Gallicum Rhenum, horribilem insulam ulti- | | mosque Britannos, | | omnia haec, quaecumque feret voluntas | | caelitum, temptare simul parati, | 15 | pauca nuntiate meae puellae | | non bona dicta. | | Cum suis vivat valeatque moechis, | | quos simul conplexa tenet trecentos, | | nullum amans vere, sed identidem omnium | 20 | ilia rumpens: | | nec meum respectet, ut ante, amorem, | | qui illius culpa cecidit velut prati | | ultimi flos, praetereunte postquam | | tactus aratro'st. |
| | | | | |
|
XII. | | Marrucine Asini, manu sinistra | | non belle uteris in joco atque vino: | | tollis lintea neglegentiorum. | | Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte: | 05 | quamvis sordida res et invenusta'st. | | Non credis mihi? Crede Pollioni | | fratri, qui tua furta vel talento | | mutari velit: est enim leporum | | disertus puer ac facetiarum. | 10 | Quare aut hendecasyllabos trecentos | | exspecta aut mihi linteum remitte, | | quod me non movet aestimatione, | | verum'st mnemosynum mei sodalis. | | Nam sudaria Saetaba ex Hiberis | 15 | miserunt mihi muneri Fabullus | | et Veranius: haec amem necesse'st | | ut Veraniolum meum et Fabullum. | | | | | | |
|
XIII. | | Cenabis bene, mi Fabulle, apud me | | paucis, si tibi di favent, diebus, | | si tecum attuleris bonam atque magnam | | cenam, non sine candida puella. | 05 | et vino et sale et omnibus cachinnis. | | Haec si, inquam, attuleris venuste noster, | | cenabis bene: nam tui Catulli | | plenus sacculus est aranearum. | | Sed contra accipies meros amores | 10 | seu quid suavius elegantiusve'st: | | nam unguentum dabo, quod meae puellae | | donarunt Veneres Cupidinesque, | | quod tu cum olfacies, deos rogabis, | | totum ut te faciant, Fabulle, nasum. | | | | | | |
|
XIV. | | Ni te plus oculis meis amarem, | | jucundissime Calve, munere isto | | odissem te odio Vatiniano: | | nam quid feci ego quidve sum locutus, | 05 | cur me tot male perderes poetis? | | isti di mala multa dent clienti, | | qui tantum tibi misit impiorum. | | Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum | | munus dat tibi Sulla litterator, | 10 | non est mi male, sed bene ac beate, | | quod non dispereunt tui labores. | | Di magni, horribilem et sacrum libellum | | quem tu scilicet ad tuum Catullum | | misti, continuo ut die periret | 15 | saturnalibus optimo dierum! | | Non non hoc tibi, salse, sic abibit: | | nam, si luxerit, ad librariorum | | curram scrinia Caesios Aquinos | | Suffenum omnia colligam venena, | 20 | ac te his suppliciis remunerabor. | | Vos hinc interea valete abite. | | illuc, unde malum pedem attulistis, | | saecli incommoda pessimi poetae. | | | |
|
XIV b. | | Siqui forte mearum ineptiarum | | lectores eritis manusque vestras | | non horrebitis admovere nobis, | | [pedicabo ego uos et irrumabo. ] | | | | | | |
|
XV. | | Commendo tibi me ac meos amores, | | Aureli: veniam peto pudentem, | | ut, si quicquam animo tuo cupisti, | | quod castum expeteres et integellum, | 05 | conserves puerum mihi pudice, | | non dico a populo: nihil veremur | | istos, qui in platea modo huc modo illuc | | in re praetereunt sua occupati: | | verum a te metuo tuoque pene | 10 | infesto pueris bonis malisque. | | Quem tu qua lubet, ut jubet, moveto, | | quantum vis, ubi erit foris, paratum: | | hunc unum excipio, ut puto, pudenter. | | Quod si te mala mens furorque vecors | 15 | in tantam inpulerit, sceleste, culpam, | | ut nostrum insidiis caput lacessas, | | a tum te miserum malique fati, | | quem attractis pedibus patente porta | | percurrent raphanique mugilesque. | | | | | | |
|
XVI. | | Pedicabo ego vos et irrumabo, | | Aureli pathice et cinaede Furi, | | qui me ex versiculis meis putastis, | | quod sunt molliculi, parum pudicum. | 05 | Nam castum esse decet pium poetam | | ipsum, versiculos nihil necesse'st, | | qui tum denique habent salem ac leporem, | | si sunt molliculi ac parum pudici | | et quod pruriat incitare possint, | 10 | non dico pueris, sed his pilosos, | | qui duros nequeunt mouere lumbos. | | Vos, quod milia multa basiorum | | legistis, male me marem putatis? | | Pedicabo ego vos et irrumabo. | | | | | | |
|
XVII. | | O Colonia. quae cupis ponte ludere longo, | | et salire paratum habes. sed vereris inepta | | crura ponticuli axulis stantis in redivivis, | | ne supinus erat cavaque in palude recumbat; | 05 | sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, | | in quo uel Salisubsalis sacra suscipiantur: | | munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. | | Quendam municipem meum de tuo volo ponte | | ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, | 10 | verum totius ut lacus putidaeque paludis | | lividissima maximeque 'st profunda vorago. | | Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar | | bimuli tremula patris dormientis in ulna. | | Cui cum sit viridissimo nupta flore puella, | 15 | et puella tenellulo delicatior haedo, | | adservanda nigerrimis diligentius uvis, | | ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, | | nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus | | in fossa Liguri jacet suppernata securi, | 20 | tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam, | | talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, | | ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. | | Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, | | si pote stolidum repente excitare veternum | 25 | et supinum animum in gravi derelinquere caeno, | | ferream ut soleam tenaci in voragine mula. | | | | | | |
|
XXI. | | Aureli, pater esuritionum, | | non harum modo, sed quot aut fuerunt | | aut sunt aut aliis erunt in annis, | | pedicare cupis meos amores: | 05 | nec clam, nam simul es, jocaris una, | | haerens ad latus omnia experiris. | | Frustra: nam insidias mihi instruentem | | tangam te prior irrumatione. | | Atque id si faceres satur tacerem: | 10 | nunc ipsum id doleo, quod esurire, | | mellitus puer et sitire discet. | | Quare desine, dum licet pudico, | | ne finem facias, sed irrumatus. | | | | | | |
|
XXII. | | Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, | | homo 'st venustus et dicax et urbanus, | | idemque longe plurimos facit uersus. | | Puto esse ego illi milia aut decem aut plura | 05 | perscripta, nec sic ut fit in palimpsestos | | relata: chartae regiae, novi libri, | | novi umbilici, lora rubra, membranae, | | derecta plumbo et pumice omnia aequata. | | Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus | 10 | Suffenus unus caprimulgus aut fossor | | rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat. | | Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra | | aut siquid hac re tersius videbatur, | | idem infaceto 'st infacetior rure, | 15 | simul poemata attigit, neque idem umquam | | aeque 'st beatus ac poema cum scribit: | | tam gaudet in se tamque se ipse miratur. | | Nimirum idem omnes fallimur, neque 'st quisquam, | | quem non in aliqua re videre Suffenum | 20 | possis. Suus cuique attributus est error: | | sed non videmus, manticae quod in tergo 'st. | | | | | | |
|
XXIII. | | Furi, cui neque servus est neque arca | | nec cimex neque araneus neque ignis, | | verum'st et pater et noverca, quorum | | dentes vel silicem comesse possunt, | 05 | est pulcre tibi cum tuo parente | | et cum conjuge lignea parentis. | | Nec mirum: bene nam valetis omnes. | | pulcre concoquitis, nihil timetis, | | non incendia, non graves ruinas, | 10 | non furta inpia, non dolos veneni, | | non casus alios periculorum. | | Atque corpora sicciora cornu | | aut siquid magis aridum'st habetis | | sole et frigore et esuritione. | 15 | Quare non tibi sit bene ac beate? | | A te sudor abest, abest saliva, | | mucusque et mala pituita nasi. | | Hanc ad munditiem adde mundiorem, | | quod culus tibi purior salillo 'st, | 20 | nec toto decies cacas in anno, | | atque id durius est faba. et lapillis; | | quid tu si manibus teras fricesque, | | non umquam digitum inquinare posses. | | Haec tu commoda tam beata, Furi, | 25 | noli spernere nec putare parvi, | | et sestertia quae soles precari | | centum desine: nam sat es beatus. | | | | | | |
|
XXIV. | | O qui flosculus es Juventiorum, | | non horum modo, sed quot aut fuerunt | | aut posthac aliis erunt in annis, | | mallem divitias Midae dedisses | 05 | isti, cui neque servus est neque arca, | | quam sic te sineres ab illo amari. | | "Qui? Non est homo bellus?" inquies. Est: | | sed bello huic neque servus est neque arca. | | Hoc tu quam lubet abice elevaque: | 10 | nec servum tamen ille habet neque arcam. | | | | | | |
|
XXV. | | Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo | | vel anseris medullula vel imula oricilla | | vel pene languido senis situque araneoso, | | idemque Thalle turbida rapacior procella, | 05 | cum dira naufragos hiemps ostendit oscitantes. | | remitte pallium mihi meum quod involasti, | | sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, | | inepte, quae palam soles habere tamquam avita. | | Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, | 10 | ne laneum latusculum manusque mollicellas | | inusta turpiter tibi flagella conscribillent, | | et insolenter aestues velut minuta magno | | deprensa navis in mari vesaniente vento. | | | | | | |
|
XXVI. | | Furi, villula nostra non ad Austri | | flatus opposita 'st neque ad Favoni | | nec saevi Boreae aut Apheliotae, | | verum ad milia quindecim et ducentos. | 05 | O ventum horribilem atque pestilentem. | | | | | | |
|
XXVII. | | Minister vetuli puer Falerni | | inger mi calices amariores, | | ut lex Postumiae jubet magistrae | | ebriosa acina ebriosioris. | 05 | At vos quo lubet hinc abite, lymphae, | | vini pernicies et ad severos | | migrate: hic merus est Thyonianus. | | | | | | |
|
XXVIII. | | Pisonis comites, cohors inanis | | aptis sarcinulis et expeditis, | | Verani optime tuque mi Fabulle, | | quid rerum geritis? Satisne cum isto | 05 | vappa frigoraque et famem tulistis? | | Ecquidnam in tabulis patet lucelli | | expensum ut mihi qui meum secutus | | praetorem refero datum lucello? | | O Memmi, bene me ac diu supinum | 10 | tota ista trabe lentus irrumasti. | | Sed, quantum video, pari fuistis | | casu: nam nihilo minore verpa | | farti 'stis. Pete nobiles amicos. | | At vobis mala multa di deaeque | 15 | dent, opprobria Romuli Remique. | | | | | | |
|
XXIX. | | Quis hoc potest videre, quis potest pati, | | nisi impudicus et vorax et aleo, | | Mamurram habere quod Comata Gallia | | habebat uncti et ultima Britannia? | 05 | Cinaede Romule, haec videbis et feres? | | Et ille nunc superbus et superfluens | | perambulabit omnium cubilia | | ut albulus columbus aut Adoneus? | | Cinaede Romule, haec videbis et feres? | 10 | Es impudicus et vorax et aleo. | | Eone nomine, imperator unice, | | fuisti in ultima occidentis insula, | | ut ista vostra diffututa mentula | | ducenties comesset aut trecenties? | 15 | Quid est alid sinistra liberalitas? | | Parum expatrauit an parum helluatus est? | | Paterna prima lancinata sunt bona: | | secunda praeda pontica: inde tertia | | Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. | 20 | Eumne Gallia et timet Britannia? | | Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest, | | nisi uncta devorare patrimonia? | | Eone nomine urbis o potissimae | | socer generque perdidistis omnia? |
| | | | | |
|
XXX. | | Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, | | jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? | | Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide? | | Nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent: | 05 | quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis. | | Eheu. quid faciant dic homines, cuive habeant fidem? | | Certe tute jubebas animam tradere, inique, me | | inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. | | Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque | 10 | ventos inrita ferre ac nebulas aereas sinis. | | Si tu oblitus es, at dei meminerunt, meminit Fides, | | quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. | | | | | | |
|
XXXI. | | Paene insularum, Sirmio, insularumque | | ocelle, quascumque in liquentibus stagnis | | marique vasto fert uterque Neptunus, | | quam te libenter quamque laetus inviso, | 05 | vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos | | liquisse campos et videre te in tuto. | | O quid solutis est beatius curis, | | cum mens onus reponit, ac peregrino | | labore fessi venimus larem ad nostrum. | 10 | desideratoque acquiescimus lecto. | | Hoc est, quod unum'st pro laboribus tantis. | | Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude: | | gaudete vos quosque Italae lacus undae, | | ridete, quidquid est domi cachinnorum. | | | | | | |
|
XXXII. | | Amabo, mea dulcis Ipsitilla, | | meae deliciae, mei lepores, | | jube ad te veniam meridiatum. | | Et si jusseris, illud adiuvato, | 05 | nequis liminis obseret tabellam, | | neu tibi lubeat foras abire, | | sed domi maneas paresque nobis | | novem continuas fututiones. | | Verum, siquid ages, statim jubeto: | 10 | nam pransus jaceo et satur supinus. | | pertundo tunicamque palliumque. | | | | | | |
|
XXXIII. | | O furum optime balneariorum | | Vibenni pater, et cinaede fili, | | (nam dextra pater inquinatiore, | | culo filius est voraciore.) | 05 | Cur non exilium malasque in oras | | itis, quandoquidem patris rapinae | | notae sunt populo, et nates pilosas, | | fili, non potes asse venditare. | | | | | | |
|
XXXIV. | | Dianae sumus in fide | | puellae et pueri integri: | | Dianam pueri integri | | puellaeque canamus. | | | 05 | O Latonia, maximi | | magna progenies Jouis, | | quam mater prope Deliam | | deposivit olivam, | | | | montium domina ut fores | 10 | silvarumque virentium | | saltuumque reconditorum | | amniumque sonantum. | | | | Tu Lucina dolentibus | | Juno dicta puerperis, | 15 | tu potens Triuia et notho es | | dicta lumine Luna. | | | | Tu cursu, dea, menstruo | | metiens iter annuum | | rustica agricolae bonis | 20 | tecta frugibus exples. | | | | Sis quocumque tibi placet | | sancta nomine, Romulique, | | antique ut solita es, bona | | sospites ope gentem. | | | | | | | | |
|
XXXV. | | Poetae tenero, meo sodali | | velim Caecilio, papyre dicas, | | Veronam veniat, Novi relinquens | | Comi moenia Lariumque litus: | 05 | nam quasdam volo cogitationes | | amici accipiat sui meique. | | Quare, si sapiet, viam vorabit, | | quamvis candida miliens puella | | euntem revocet manusque collo | 10 | ambas iniciens roget morari, | | quae nunc, si mihi vera nuntiantur, | | illum deperit impotente amore: | | nam quo tempore legit incohatam | | Dindymi dominam, ex eo misellae | 15 | ignes interiorem edunt medullam. | | Ignosco tibi, Sapphica puella | | Musa doctior: est enim venuste | | Magna Caecilii incohata mater. | | | | | | |
|
XXXVI. | | Annales Volusi, cacata charta, | | votum solvite pro mea puella: | | nam sanctae Veneri Cupidinique | | vouit si sibi restitutus essem | 05 | desissemque truces vibrare jambos, | | electissima pessimi poetae | | scripta tardipedi deo daturam | | infelicibus ustulanda lignis. | | Et haec pessima se puella vidit | 10 | jocose lepide vovere divis. | | Nunc, o caeruleo creata ponto, | | quae sanctum Idalium Uriosque apertos | | quaeque Ancona Cnidumque harundinosam | | colis quaeque Amathunta quaeque Golgos | 15 | quaeque Durrachium Hadriae tabernam, | | acceptum face redditumque votum, | | si non illepidum neque invenustum'st. | | At vos interea venite in ignem, | | pleni ruris et infacetiarum | 20 | annales Volusi, cacata charta. | | | | | | |
|
XXXVII. | | Salax taberna vosque contubernales, | | a pileatis nona fratribus pila, | | solis putatis esse mentulas vobis, | | solis licere, quidquid est puellarum, | 05 | confutuere et putare ceteros hircos? | | An continenter quod sedetis insulsi | | centum an ducenti non putatis ausurum | | me una ducentos irrumare sessores? | | Atqui putate: namque totius vobis | 10 | frontem tabernae ropionibus scribam. | | Puella nam mi quae meo sinu fugit, | | amata tantum quantum amabitur nulla, | | pro qua mihi sunt magna bella pugnata, | | consedit istic. Hanc boni beatique | 15 | omnes amatis, et quidem quod indignum'st | | omnes pusilli et semitarii moechi; | | tu praeter omnes une de capillatis | | cuniculosae Celtiberiae fili | | Egnati, opaca quem bonum facit barba | 20 | et dens Hibera defricatus urina. | | | | | | |
|
XXXVIII. | | Male 'st, Cornifici, tuo Catullo, | | male 'st, me hercule, et est laboriose, | | et magis magis in dies et horas. | | Quem tu quod minimum facillimumque 'st, | 05 | qua solatus es adlocutione? | | Irascor tibi. Sic meos amores? | | Paulum quid libet adlocutionis, | | maestius lacrimis Simonideis. | | | | | | |
|
XXXIX. | | Egnatius, quod candidos habet dentes, | | renidet usque quaque. Si ad rei ventum'st | | subsellium, cum orator excitat fletum, | | renidet ille. Si ad pii rogum fili | 05 | lugetur, orba cum flet unicum mater, | | renidet ille. Quidquid est. Ubicumque 'st, | | quodcumque agit, renidet. Hunc habet morbum, | | neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. | | Quare monendum'st te mihi, bone Egnati. | 10 | Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs. | | aut pinguis Umber aut obesus Etruscus | | aut Lanuvinus ater atque dentatus | | aut Transpadanus ut meos quoque attingam, | | aut quilubet, qui puriter lavit dentes, | 15 | tamen renidere usque quaque te nollem: | | nam risu inepto res ineptior nulla 'st. | | Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, | | quod quisque minxit, hoc sibi solet mane | | dentem atque russam defricare gingivam, | 20 | ut quo iste vester expolitior dens est, | | hoc te amplius bibisse praedicet loti. | | | | | | |
|
XL. | | Quaenam te mala mens, miselle Ravide, | | agit praecipitem in meos iambos. | | Quis deus tibi non bene aduocatus | | vecordem parat excitare rixam? | 05 | An ut pervenias in ora vulgi? | | Quid uis? qua lubet esse notus optas? | | Eris, quandoquidem meos amores | | cum longa voluisti amare poena. | | | | | | |
|
XLI. | | Ameana puella defututa | | tota milia me decem poposcit, | | ista turpiculo puella naso, | | decoctoris amica Formiani. | 05 | Propinqui, quibus est puella curae, | | amicos medicosque convocate: | | non est sana puella, nec rogare | | qualis sit solet aes imaginosum. | | | | | | |
|
XLII. | | Adeste, hendecasyllabi, quot estis | | omnes. undique, quotquot estis omnes. | | Jocum me putat esse moecha turpis | | et negat mihi nostra reddituram | 05 | pugillaria, si pati potestis. | | Persequamur eam, et reflagitemus. | | Quae sit, quaeritis. Illa, quam videtis | | turpe incedere, mimice ac moleste | | ridentem catuli ore Gallicani. | 10 | Circumsistite eam, et reflagitate, | | "moecha putida, redde codicillos, | | redde, putida moecha, codicillos." | | Non assis facis? O lutum, lupanar, | | aut si perditius potest quid esse. | 15 | Sed non est tamen hoc satis putandum. | | Quod si non aliud potest ruborem | | ferreo canis exprimamus ore, | | conclamate iterum altiore voce: | | "moecha putida, redde codicillos, | 20 | redde, putida moecha, codicillos." | | Sed nil proficimus, nihil movetur. | | Mutanda 'st ratio modusque vobis, | | siquid proficere amplius potestis, | | "pudica et proba, redde codicillos." | | | | | | |
|
XLIII. | | Salve, nec minimo puella naso | | nec bello pede nec nigris ocellis | | nec longis digitis nec ore sicco | | nec sane nimis elegante lingua, | 05 | decoctoris amica Formiani. | | Ten provincia narrat esse bellam? | | Tecum Lesbia nostra comparatur? | | O saeclum insapiens et infacetum! | | | | | | |
|
XLIV. | | O funde noster seu Sabine seu Tiburs | | (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est | | cordi Catullum laedere, at quibus cordi 'st, | | quovis Sabinum pignore esse contendunt), | 05 | sed seu Sabine sive verius Tiburs, | | fui libenter in tua suburbana | | villa malamque pectore exspui tussim. | | non inmerenti quam mihi meus venter, | | dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas. | 10 | Nam, Sestianus dum volo esse conviva, | | orationem in Antium petitorem | | plenam veneni et pestilentiae legi. | | Hic me gravido frigida et frequens tussis | | quassavit usque dum in tuum sinum fugi | 15 | et me recuravi otioque et urtica. | | Quare refectus maximas tibi grates | | ago, meum quod non es ulta peccatum. | | Nec deprecor jam, si nefaria scripta | | Sesti recepso, quin gravidinem et tussim | 20 | non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, | | qui tum vocat me, cum malum librum legi. | | | | | | |
|
XLV. | | Acmen Septimius suos amores | | tenens in gremio "mea," inquit, "Acme, | | ni te perdite amo atque amare porro | | omnes sum assidue paratus annos | 05 | quantum qui pote plurimum perire, | | solus in Libya Indiave tosta | | caesio veniam obvius leoni." | | Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, | | dextra sternuit adprobationem. | 10 | At Acme leviter caput reflectens | | et dulcis pueri ebrios ocellos | | illo purpureo ore saviata | | "sic," inquit, "mea uita, Septimille, | | huic uni domino usque serviamus | 15 | ut multo mihi major acriorque | | ignis mollibus ardet in medullis." | | Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, | | dextra sternuit adprobationem. | | Nunc ab auspicio bono profecti | 20 | mutuis animis amant amantur. | | Unam Septimius misellus Acmen | | mavolt quam Syrias Britanniasque: | | uno in Septimio fidelis Acme | | facit delicias libidinisque. | 25 | Quis ullos homines beatiores | | uidit, quis Venerem auspicatiorem? | | | | | | |
|
XLVI. | | Jam ver egelidos refert tepores, | | jam caeli furor aequinoctialis | | jucundis Zephyri silescit auris. | | Linquantur Phrygii, Catulle, campi | 05 | Nicaeaeque ager uber aestuosae: | | ad claras Asiae volemus urbes. | | Jam mens praetrepidans avet vagari, | | jam laeti studio pedes vigescunt. | | O dulces comitum valete coetus, | 10 | longe quos simul a domo profectos | | diversae varie viae reportant. | | | | | | |
|
XLVII. | | Porci et Socration, duae sinistrae | | Pisonis, scabies famesque mundi, | | vos Veraniolo meo et Fabullo | | verpus praeposuit Priapus ille? | 05 | Vos convivia lauta sumptuose | | de die facitis? Mei sodales | | quaerunt in trivio vocationes? | | | | | | |
|
XLVIII. | | Mellitos oculos tuos, Juventi, | | siquis me sinat usque basiare, | | usque ad milia basiem trecenta, | | nec umquam videar satur futurus, | 05 | non si densior aridis aristis | | sit nostrae seges osculationis. | | | | | | |
|
XLIX. | | Disertissime Romuli nepotum, | | quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, | | quotque post aliis erunt in annis, | | gratias tibi maximas Catullus | 05 | agit pessimus omnium poeta, | | tanto pessimus omnium poeta | | quanto tu optimus omnium patronus. | | | | | | |
|
L. | | Hesterno, Licini, die otiosi | | multum lusimus in meis tabellis, | | ut convenerat esse delicatos. | | Scribens versiculos uterque nostrum | 05 | ludebat numero modo hoc modo illoc, | | reddens mutua per jocum atque vinum. | | Atque illinc abii tuo lepore | | incensus, Licini, facetiisque, | | ut nec me miserum cibus juvaret, | 10 | nec somnus tegeret quiete ocellos, | | sed toto indomitus furore lecto | | versarer cupiens videre lucem, | | ut tecum loquerer, simulque ut essem. | | At defessa labore membra postquam | 15 | semimortua lectulo jacebant, | | hoc jucunde tibi poema feci, | | ex quo perspiceres meum dolorem. | | Nunc audax cave sis, precesque nostras, | | oramus cave despuas, ocelle, | 20 | ne poenas Nemesis reposcat a te. | | Est vemens dea: laedere hanc caveto. | | | | | | |
|
LI. | | Ille mi par esse deo videtur, | | ille, si fas est, superare diuos, | | qui sedens aduersus identidem te | | spectat et audit | | 05 | dulce ridentem, misero quod omnes | | eripit sensus mihi: nam simul te, | | Lesbia, aspexi, nihil est super mi | | [uocis in ore.] | | | Lingua sed torpet, tenuis sub artus | 10 | flamma demanat, sonitu suopte | | tintinant aures geminae, teguntur | | lumina nocte. | | | Otium, Catulle, tibi molestum'st: | | otio exsultas nimiumque gestis: | 15 | otium et reges prius et beatas | | perdidit urbes. | | | | | | |
|
LII. | | Quid est, Catulle? Quid moraris emori? | | Sella in curuli struma Nonius sedet, | | per consulatum perierat Vatinius: | | quid est, Catulle? Quid moraris emori? | | | | | | |
|
LIII. | | Risi nescio quem modo e corona, | | qui cum mirifice Vatiniana | | meus crimina Calvus explicasset, | | admirans ait haec manusque tollens, | 05 | "di magni, salaputium disertum!" | | | | | | |
|
LIV. | | Othonis caput oppido pusillum | | (Hara 's, rustice) semilauta crura, | | subtile et leve peditum Libonis, | | si non omnia, displicere vellem | 05 | tibi et Fuficio seni recocto. | | Irascere iterum meis iambis | | inmerentibus, unice imperator. | | | | | | |
|
LV. | | Oramus si forte non molestum 'st, | | demonstres ubi sint tuae tenebrae. | | Te in Campo quaesivimus minore, | | te in Circo, te in omnibus libellis, | 05 | te in templo summi Jovis sacrato. | | In Magni simul ambulatione | | femellas omnes, amice, prendi, | | quas vultu vidi tamen sereno, | | "Avelli," sic ipse flagitabam, | 10 | "Camerium mihi, pessimae puellae!" | | Quaedam inquit, nudum reclude pectus, | | "en hic in roseis latet papillis." | | Sed te jam ferre Herculi labos est. | | Non custos si fingar ille Cretum, | 15 | non Ladas ego pinnipesve Perseus, | | non si Pegaseo ferar volatu, | | non Rhesi niveae citaeque bigae; | | adde huc plumipedes volatilesque, | | ventorumque simul require cursum: | 20 | quos junctos, Cameri, mihi dicares, | | defessus tamen omnibus medullis | | et multis langoribus peresus | | essem te mihi, amice, quaeritando. | | Tanto ten fastu negas, amice? | 25 | Dic nobis ubi sis futurus, ede | | audacter, committe crede luci. | | Nunc te lacteolae tenent puellae? | | Si linguam clauso tenes in ore, | | fructus proicies amoris omnes: | 30 | verbosa gaudet Venus loquella. | | Vel si vis licet obseres palatum, | | dum vestri sis particeps amoris. | | | | | | |
|
LVI. | | O rem ridiculam, Cato, et jocosam | | dignamque auribus et tuo cachinno. | | Ride, quidquid amas, Cato, Catullum | | res est ridicula et nimis jocosa. | 05 | Deprendi modo pupulum puellae | | crusantem: hunc ego, si placet Dionae, | | pro telo rigido meo cecidi. | | | | | | |
|
LVII. | | Pulchre convenit improbis cinaedis, | | Mamurrae pathicoque Caesarique. | | Nec mirum: maculae pares utrisque, | | urbana altera et illa Formiana, | 05 | impressae resident nec eluentur: | | morbosi pariter, gemelli utrique | | uno in lectulo, erudituli ambo, | | non hic quam ille magis vorax adulter, | | rivales socii puellularum. | 10 | Pulcre convenit improbis cinaedis. | | | | | | |
|
LVIII. | | Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, | | illa Lesbia, quam Catullus unam | | plus quam se atque suos amavit omnes, | | nunc in quadriviis et angiportis | 05 | glubit magnanimi Remi nepotes. | | | | | | |
|
LIX. | | Bononiensis Rufa Rufuli fellat | | uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis | | vidistis ipso rapere de rogo cenam, | | cum devolutum ex igne prosequens panem | 05 | ab semiraso tunderetur ustore. | | | | | | |
|
LX. | | Num te leaena montibus Libystinis | | aut Scylla latrans infima inguinum parte | | tam mente dura procreavit ac taetra, | | ut supplicis vocem in novissimo casu | 05 | contemptam haberes a nimis fero corde? | | | | | | |
|
LXI. | | Collis o Heliconii | | cultor, Uraniae genus, | | qui rapis teneram ad virum | | uirginem, o Hymenaee Hymen, | 05 | o Hymen Hymenaee, | | | | cinge tempora floribus | | suave olentis amaraci, | | flammeum cape, laetus huc | | huc veni niveo gerens | 10 | luteum pede soccum, | | | | excitusque hilari die | | nuptialia concinens | | voce carmina tinnula | | pelle humum pedibus, manu | 15 | pineam quate taedam. | | | | Namque Iunia Manlio | | qualis Idalium colens | | venit ad Phrygium Venus | | judicem, bona cum bona | 20 | nubet alite uirgo, | | | | floridis velut enitens | | myrtus Asia ramulis, | | quos Hamadryades deae | | ludicrum sibi roscido | 25 | nutriunt umore. | | | | Quare age huc aditum ferens | | perge linquere Thespiae | | rupis Aonios specus, | | nympha quos super inrigat | 30 | frigerans Aganippe, | | | | ac domum dominam voca | | conjugis cupidam novi, | | mentem amore revinciens, | | ut tenax hedera huc et huc | 35 | arborem implicat errans. | | | | Vosque item simul, integrae | | virgines, quibus advenit | | par dies, agite in modum | | dicite: "o Hymenaee Hymen, | 40 | o Hymen Hymenaee," | | | | ut libentius, audiens | | se citarier ad suum | | munus, huc aditum ferat | | dux bonae Veneris, boni | 45 | conjugator amoris. | | | | Quis deus magis est ama- | | tis petendus amantibus? | | Quem colent homines magis | | caelitum? O Hymenaee Hymen. | 50 | o Hymen Hymenaee. | | | | Te suis tremulus parens | | invocat, tibi virgines | | zonula soluunt sinus, | | te timens cupida novus | 55 | captat aure maritus. | | | | Tu fero juveni in manus | | floridam ipse puellulam | | dedis a gremio suae | | matris, o Hymenaee Hymen, | 60 | o Hymen Hymenaee. | | | | Nil potest sine te Venus | | fama quod bona conprobet, | | commodi capere: at potest | | te volente. Quis huic deo | 65 | conpararier ausit? | | | | Nulla quit sine te domus | | liberos dare, nec parens | | stirpe nitier: ac potest | | te volente. Quis huic deo | 70 | conpararier ausit? | | | | Quae tuis careat sacris, | | non queat dare praesides | | terra finibus: at queat | | te volente. Quis huic deo | 75 | conpararier ausit? | | | | Claustra pandite januae, | | virgo ades. Viden ut faces | | splendidas quatiunt comas? | | At moraris intimis | 80 | Aedibus, noua nupta. | | | | Jam maritus adest pia | | prosequens prece ne diu | | tardet ingenuus pudor; | | quem tamen magis audiens | 85 | flet, quod ire necesse 'st. | | | | Flere desine. Non tibi Au- | | runculeia, periculum'st | | nequa femina pulchrior | | clarum ab Oceano diem | 90 | viderit venientem. | | | | Talis in vario solet | | divitis domini hortulo | | stare flos hyacinthinus. | | Sed moraris, abit dies: | 95 | prodeas, nova nupta. | | | | Prodeas, nova nupta, si | | jam videtur, et audias | | nostra verba. Viden? Faces | | aureas quatiunt comas: | 100 | prodeas, nova nupta. | | | | Non tuus levis in mala | | deditus vir adultera | | probra turpia persequens | | a tuis teneris volet | 105 | secubare papillis, | | | | lenta sed velut adsitas | | vitis implicat arbores, | | implicabitur in tuum | | conplexum. Sed abit dies: | 110 | prodeas, nova nupta. | | | | O cubile, quod omnibus | | * * * * | | * * * * | | * * * * | 115 | candido pede lecti, | | | | quae tuo veniunt ero, | | quanta gaudia, quae vaga | | nocte quae medio die | | gaudeat! Sed abit dies: | 120 | prodeas, nova nupta. | | | | Tollite, o pueri, faces: | | flammeum video venire. | | Ite, concinite in modum | | "jo Hymen Hymenaee, jo. | 125 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Ne diu taceat procax | | Fescennina jocatio. | | nec nuces pueris neget | | desertum domini audiens | 130 | concubinus amorem. | | | | Da nuces pueris, iners | | concubine: satis diu | | lusisti nucibus: lubet | | jam servire Talasio. | 135 | Concubine, nuces da. | | | | Sordebant tibi villicae, | | concubine, hodie atque heri | | nunc tuum cinerarius | | tondet os. Miser, a miser | 140 | concubine, nuces da. | | | | Diceris male te a tuis | | unguentate glabris marite | | abstinere: sed abstine. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 145 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Scimus haec tibi quae licent | | sola cognita: sed marito | | ista non eadem licent. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 150 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Nupta, tu quoque quae tuus | | vir petet cave ne neges, | | ni petitum aliunde eat. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 155 | jo Hymen Hymenaee. | | | | En tibi domus ut potens | | et beata viri tui. | | Quae tibi sine serviat | | (jo Hymen Hymenaee jo, | 160 | jo Hymen Hymenaee), | | | | usque dum tremulum movens | | cana tempus anilitas | | omnia omnibus annuit. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 165 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Transfer omine cum bono | | limen aureolos pedes, | | rasilemque subi forem. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 170 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Aspice, intus ut accubans | | vir tuus Tyrio in toro | | totus immineat tibi. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 175 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Illi non minus ac tibi | | pectore uritur intimo | | flamma, sed penite magis. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 180 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Mitte brachiolum teres, | | praetextate, puellulae: | | jam cubile adeat uiri. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 185 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Vos bonae senibus viris | | cognitae bene feminae | | collocate puellulam. | | Jo Hymen Hymenaee jo, | 190 | jo Hymen Hymenaee. | | | | Jam licet venias, marite: | | uxor in thalamo tibi 'st | | ore floridulo nitens, | | alba parthenice velut | 195 | luteumve papauer. | | | | At, marite, ita me juvent | | caelites, nihilo minus | | pulcher es, neque te Venus | | neglegit. Sed abit dies: | 200 | perge, ne remorare. | | | | Non diu remoratus es: | | jam venis. bona te Venus | | juverit quoniam palam | | quod cupis cupis et bonum | 205 | non abscondis amorem. | | | | ille pulveris Africi | | siderumque micantium | | subducat numerum prius, | | qui vostri numerare volt | 210 | multa milia ludi. | | | | Ludite ut lubet, et brevi | | liberos date. Non decet | | tam vetus sine liberis | | nomen esse, sed indidem | 215 | semper ingenerari. | | | | Torquatus volo parvulus | | matris e gremio suae | | porrigens teneras manus | | dulce rideat ad patrem | 220 | semhiante labello. | | | | Sit suo similis patri | | Manlio et facile insciis | | noscitetur ab omnibus, | | et pudicitiam suae | 225 | matris indicet ore. | | | | Talis illius a bona | | matre laus genus adprobet | | qualis unica ab optima | | matre Telemacho manet | 230 | fama Penelopaeo. | | | | Claudite ostia, virgines: | | lusimus satis. At, boni | | conjuges, bene vivite et | | munere assiduo valentem | 235 | exercete juventam. | | | | | | |
|
LXII. | | Vesper adest, juvenes, consurgite: Vesper Olympo | | exspectata diu vix tandem lumina tollit. | | Surgere jam tempus, jam pingues linquere mensas; | | jam veniet virgo, jam dicetur Hymenaeus. | 05 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | Cernitis, innuptae, juvenes? Consurgite contra: | | nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. | | Sic certe 'st; viden ut perniciter exsiluere? | | Non temere exsiluere; canent quod visere par est. | 10 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | Non facilis nobis aequales palma parata 'st. | | Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. | | Non frustra meditantur, habent memorabile quod sit. | | Nec mirum, penitus quae tota mente laborant. | 15 | Nos alio mentes, alio divisimus aures: | | jure igitur uincemur; amat victoria curam. | | Quare nunc animos saltem convertite vestros, | | dicere jam incipient, jam respondere decebit. | | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | 20 | Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? | | Qui natam possis complexu avellere matris, | | complexu matris retinentem avellere natam, | | et juveni ardenti castam donare puellam. | | Quid faciunt hostes capta crudelius urbe? | 25 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | Hespere, quis caelo lucet jucundior ignis? | | Qui desponsa tua firmes conubia flamma, | | quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes | | nec junxere prius quam se tuus extulit ardor. | 30 | Quid datur a divis felici optatius hora. | | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | * * * * | | Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam | | . . . . . . . . . . . . . . . | | namque tuo adventu vigilat custodia semper. | | Nocte latent fures, quos idem saepe revertens. | 35 | Hespere, mutato comprendis nomine Eosdem. | | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | * * * * | | At lubet innuptis ficto te carpere questu. | | Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? | | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | 40 | Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, | | ignotus pecori, nullo contusus aratro, | | quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber | | . . . . . . . . . . . . . . . | | multi illum pueri, multae optavere puellae: | 45 | idem cum tenui carptus defloruit ungui, | | nulli illum pueri, nullae optavere puellae: | | sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est; | | cum castum amisit polluto corpore florem, | | nec pueris jucunda manet, nec cara puellis. | | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | 50 | Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo | | numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, | | sed tenerum prono deflectens pondere corpus | | jam jam contingit summum radice flagellum; | | hanc nulli agricolae, nulli accoluere bubulci: | 55 | at si forte eadem 'st ulmo conjuncta marito, | | multi illam agricolae, multi accoluere bubulci. | | Sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; | | cum par conubium maturo tempore adepta 'st, | | cara viro magis et minus est invisa parenti. | 60 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | Et tu ne pugna cum tali conjuge virgo. | | Non aequum 'st pugnare, pater cui tradidit ipse, | | ipse pater cum matre, quibus parere necesse 'st. | | Virginitas non tota tua 'st, ex parte parentum 'st, | 65 | tertia pars patris est, pars est data tertia matri, | | tertia sola tua 'st: noli pugnare duobus, | | qui genero suo jura simul cum dote dederunt. | | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! | | | | | |
|
LXIII. | | Super alta vectus Attis celeri rate maria | | Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit | | adiitque opaca silvis redimita loca deae, | | stimulatus ibi furenti rabie, vagus animi, | 05 | devolvit ili acuto sibi pondera silice. | | Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, | | etiam recente terrae sola sanguine maculans, | | niveis citata cepit manibus leve typanum, | | typanum, tubam Cybebes, tua, mater, initia, | 10 | quatiensque terga tauri teneris cava digitis | | canere haec suis adorta 'st tremebunda comitibus: | | "agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, | | simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, | | aliena quae petentes velut exules loca | 15 | sectam meam executae duce me mihi comites | | rabidum salum tulistis truculentaque pelagi | | et corpus evirastis Veneris nimio odio, | | hilarate erae citatis erroribus animum. | | Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini | 20 | Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae, | | ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, | | tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, | | ubi capita Maenades vi jaciunt ederigerae, | | ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, | 25 | ubi suevit illa divae volitare vaga cohors: | | quo nos decet citatis celerare tripudiis." | | Simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, | | thiasus repente linguis trepidantibus ululat, | | leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant, | 30 | viridem citus adit Idam properante pede chorus. | | Furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens, | | comitata tympano Attis per opaca nemora dux, | | veluti juvenca vitans onus indomita jugi: | | rapidae ducem secuntur Gallae properipedem. | 35 | Itaque ut domum Cybebes tetigere lassulae, | | nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. | | Piger his labante languore oculos sopor operit: | | abit in quiete molli rabidus furor animi. | | sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis | 40 | lustravit aetherem album, sola dura, mare ferum, | | pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus, | | ibi somnus excitam Attin fugiens citus abiit: | | trepidante eam recepit dea Pasithea sinu. | | Ita de quiete molli rapida sine rabie | 45 | simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit, | | liquidaque mente vidit sine quis ubique foret, | | animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit. | | Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis, | | patriam allocuta maesta ïst ita voce miseriter. | 50 | "Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, | | ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae | | famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, | | ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem | | et earum omnia adirem furibunda latibula? | 55 | Ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? | | Cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem, | | rabie fera carens dum breue tempus animus est. | | Egone a mea remota haec ferar in nemora domo? | | Patria, bonis, amicis, genitoribus abero? | 60 | Abero foro, palaestra, stadio et gyminasiis? | | Miser a miser, querendum 'st etiam atque etiam, anime. | | Quod enim genus figurae 'st, ego non quod obierim. | | Ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer, | | ego gymnasii fui flos, ego eram decus olei: | 65 | mihi januae frequentes, mihi limina tepida, | | mihi floridis corollis redimita domus erat, | | linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum. | | Ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? | | Ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero? | 70 | Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam? | | Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus, | | ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus? | | Jam jam dolet quod egi, jam jamque paenitet." | | Roseis ut huic labellis sonitus citus abiit, | 75 | geminas deorum ad aures nova nuntia referens, | | ibi juncta juga resolvens Cybele leonibus | | saevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur: | | "agedum," inquit, "age ferox i, fac ut hunc furor agitet, | | fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat, | 80 | mea libere nimis qui fugere imperia cupit. | | Age caede terga cauda, tua verbera patere, | | face cuncta mugienti fremitu loca retonent, | | rutilam ferox torosa cervice quate jubam." | | Ait haec minax Cybebe religatque juga manu. | 85 | Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, | | Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago. | | At ubi umida albicantis loca litoris adiit, | | teneramque vidit Attin prope marmora pelagi, | | facit impetum: illa demens fugit in nemora fera: | 90 | ibi semper omne vitae spatium famula fuit. | | Dea magna, dea Cybebe, dea domina Dindymi, | | procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo: | | alios age incitatos, alios age rabidos. | | | | | | |
|
LXIV. | | Peliaco quondam prognatae vertice pinus | | dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas | | Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos, | | cum lecti juvenes Argivae robora pubis, | 05 | auratam optantes Colchis avertere pellem | | ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, | | caerula verrentes abiegnis aequora palmis. | | Diva quibus retinens in summis urbibus arces | | ipsa levi fecit volitantem flamine currum, | 10 | pinea conjungens inflexae texta carinae. | | Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten, | | quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor, | | tortaque remigio spumis incanduit unda, | | emersere freti candenti e gurgite voltus, | 15 | aequoreae monstrum Nereides admirantes. | | Illa alia videre nec ulla luce marinas | | mortales oculi nudato corpore Nymphas | | nutricum tenus extantes e gurgite cano. | | Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, | 20 | tum Thetis humanos non despexit Hymenaeos, | | tum Thetidi pater ipse jugandum Pelea sensit. | | O nimis optato saeclorum tempore nati | | heroes, salvete, deum gens, o bona matrum | | progenies, saluete iterumque iterumque bonarum: | 25 | vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo; | | teque adeo eximie taedis felicibus aucte | | Thessaliae columen Peleu. cui Juppiter ipse, | | ipse suos divom genitor concessit amores. | | Tene Thetis tenuit pulcherrima, te Nerine? | 30 | Tene suam Tethys concessit ducere neptem, | | Oceanusque mari totum qui amplectitur orbem? | | Quae simul optatae finito tempore luces | | advenere, domum conventu tota frequentat | | Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: | 35 | dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu. | | Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe, | | Crannonisque domos ac moenia Larisaea, | | Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. | | Rura colit nemo, mollescunt colla juvencis, | 40 | non humilis curvis purgatur vinea rastris, | | non glaebam prono convellit vomere taurus, | | non falx attenuat frondatorum arboris umbram, | | squalida desertis rubigo infertur aratris. | | Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit | 45 | regia, fulgenti splendent auro atque argento. | | Candet ebur soliis, collucent pocula mensae, | | tota domus gaudet regali splendida gaza. | | Pulvinar vero divae geniale locatur | | sedibus in mediis, Indo quod dente politum | 50 | tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. | | Haec vestis priscis hominum variata figuris | | heroum mira virtutes indicat arte. | | Namque fluentisono prospectans litore Diae | | Thesea cedentem celeri cum classe tuetur | 55 | indomitos in corde gerens Ariadna furores, | | necdum etiam sese quae visit visere credit, | | ut pote fallaci quae tunc primum excita somno | | desertam in sola miseram se cernat harena. | | Immemor at juvenis fugiens pellit vada remis, | 60 | inrita ventosae linquens promissa procellae. | | Quem procul ex alga maestis Minois ocellis | | saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, | | prospicit et magnis curarum fluctuat undis. | | non flavo retinens subtilem vertice mitram. | 65 | non contecta levi laniatum pectus amictu, | | non tereti strophio lactentes vincta papillas, | | omnia quae toto delapsa e corpore passim | | ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. | | Sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus | 70 | illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, | | toto animo tota pendebat perdita mente. | | A misera, assiduis quam luctibus exsternavit | | spinosas Erycina serens in pectore curas | | illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus | 75 | egressus curvis e litoribus Piraei | | attigit injusti regis Gortynia tecta. | | Nam perhibent olim crudeli peste coactam | | Androgeoneae poenas exsolvere caedis | | electos juvenes simul et decus innuptarum | 80 | Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. | | Quis angusta malis cum moenia vexarentur, | | ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis | | proicere optavit potius quam talia Cretam | | funera Cecropiae nec funera portarentur, | 85 | atque ita nave levi nitens ac lenibus auris | | magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. | | Hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo | | regia, quam suaves expirans castus odores | | lectulus in molli complexu matris alebat, | 90 | quales Eurotae praecingunt flumina myrtos | | aurave distinctos educit verna colores, | | non prius ex illo flagrantia declinavit | | lumina, quam cuncto concepit corpore flammam | | funditus atque imis exarsit tota medullis. | 95 | Heu misere exagitans immiti corde furores | | sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, | | quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, | | qualibus incensam jactastis mente puellam | | fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem! | 100 | Quantos illa tulit languenti corde timores! | | Quanto saepe magis fulgore expalluit auri! | | Cum saevum cupiens contra contendere monstrum | | aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis. | | Non ingrata tamen frustra munuscula divis | 105 | promittens tacito succepit vota labello. | | Nam velut in summo quatientem bracchia Tauro | | quercum aut conigeram sudanti cortice pinum | | indomitus turbo contorquens flamine robur | | eruit (illa procul radicitus exturbata | 110 | prona cadit, lateque comis obvia frangens), | | sic domito saevum prostravit corpore Theseus | | nequiquam vanis jactantem cornua ventis. | | Inde pedem sospes multa cum laude reflexit | | errabunda regens tenui vestigia filo, | 115 | ne labyrintheis e flexibus egredientem | | tecti frustraretur inobseruabilis error. | | Sed quid ego a primo digressus carmine plura | | commemorem, ut linquens genitoris filia voltum, | | ut consanguineae amplexum, ut denique matris, | 120 | quae misera in gnata deperdita laetabatur, | | omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, | | aut ut vecta ratis spumosa ad litora Diae | | venerit, aut ut eam devinctam lumina somno | | liquerit immemori discedens pectore conjunx? | 125 | Saepe illam perhibent ardenti corde furentem | | clarisonas imo fudisse e pectore voces, | | ac tum praeruptos tristem conscendere montes, | | unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, | | tum tremuli salis adversas procurrere in undas | 130 | mollia nudatae tollentem tegmina surae, | | atque haec extremis maestam dixisse querelis, | | frigidulos udo singultus ore cientem. | | "Sicine me patriis avectam perfide ab aris, | | perfide deserto liquisti in litore Theseu? | 135 | Sicine discedens neglecto numine divom. | | immemor a devota domum perjuria portas? | | Nullane res potuit crudelis flectere mentis | | consilium? Tibi nulla fuit clementia praesto, | | immite ut nostri vellet miserescere pectus? | 140 | At non haec quondam blanda promissa dedisti | | voce mihi, non haec miserae sperare jubebas, | | sed conubia laeta, sed optatos Hymenaeos: | | quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. | | Tum jam nulla viro juranti femina credat, | 145 | nulla viri speret sermones esse fideles; | | quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, | | nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt: | | sed simul ac cupidae mentis satiata libido 'st, | | dicta nihil metuere, nihil perjuria curant. | 150 | Certe ego te in medio versantem turbine leti | | eripui, et potius germanum amittere crevi, | | quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. | | Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque | | praeda, neque injecta tumulabor mortua terra. | 155 | Quaenam te genuit sola sub rupe leaena? | | Quod mare conceptum spumantibus expuit undis? | | Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, | | talia qui reddis pro dulci praemia vita? | | Si tibi non cordi fuerant conubia nostra, | 160 | saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, | | at tamen in vestras potuisti ducere sedes, | | quae tibi jucundo famularer serva labore, | | candida permulcens liquidis vestigia lymphis | | purpureave tuum consternens veste cubile. | 165 | Sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris, | | externata malo, quae nullis sensibus auctae | | nec missas audire queunt nec reddere voces? | | Ille autem prope jam mediis versatur in undis, | | nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. | 170 | Sic nimis insultans extremo tempore saeva | | fors etiam nostris invidit questubus aures. | | Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo | | Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, | | indomito nec dira ferens stipendia tauro | 175 | perfidus in Creta religasset navita funem, | | nec malus hic celans dulci crudelia forma | | consilia in nostris requiesset sedibus hospes! | | Nam quo me referam? Quali spe perdita nitor? | | Idaeosne petam montes? At gurgite lato | 180 | discernens ponti truculentum ubi dividit aequor? | | An patris auxilium sperem? Quemne ipsa reliqui, | | respersum juvenem fraterna caede secuta? | | Conjugis an fido consoler memet amore, | | quine fugit lentos incurvans gurgite remos? | 185 | Praeterea nullo litus, sola insula, tecto, | | nec patet egressus pelagi cingentibus undis: | | nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, | | omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. | | Non tamen ante mihi languescent lumina morte, | 190 | nec prius a fesso secedent corpore sensus, | | quam justam a divis exposcam prodita multam, | | caelestumque fidem postrema comprecer hora. | | Quare facta virum multantes vindice poena, | | Eumenides. quibus anguino redimita capillo | 195 | frons expirantis praeportat pectoris iras, | | huc huc aduentate, meas audite querelas, | | quas ego vae! misera extremis proferre medullis | | cogor inops, ardens, amenti caeca furore. | | Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, | 200 | vos nolite pati nostrum vanescere luctum. | | sed quali solam Theseus me mente reliquit, | | tali mente, deae, funestet seque suosque." | | Has postquam maesto profudit pectore voces, | | supplicium saevis exposcens anxia factis, | 205 | annuit invicto caelestum numine rector, | | quo motu tellus atque horrida contremuerunt | | aequora. concussitque micantia sidera mundus. | | Ipse autem caeca mentem caligine Theseus | | consitus oblito dimisit pectore cuncta, | 210 | quae mandata prius constanti mente tenebat, | | dulcia nec maesto sustollens signa parenti | | sospitem Erechtheum se ostendit visere portum. | | Namque ferunt olim, classi cum moenia divae | | linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, | 215 | talia complexum juveni mandata dedisse. | | "Gnate mihi longa jucundior unice vita, | | gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, | | reddite in extrema nuper mihi fine senectae, | | quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus | 220 | eripit invito mihi te, cui languida nondum | | lumina sunt nati cara saturata figura: | | non ego te gaudens laetanti pectore mittam, | | nec te ferre sinam fortunae signa secundae, | | sed primum multas expromam mente querelas, | 225 | canitiem terra atque infuso pulvere foedans, | | inde infecta vago suspendam lintea malo, | | nostros ut luctus nostraeque incendia mentis | | carbasa obscurata dicet ferrugine Hibera. | | Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, | 230 | quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei | | annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, | | tum vero facito ut memori tibi condita corde | | haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, | | ut simul ac nostros invisent lumina colles, | 235 | funestam antennae deponant undique vestem, | | candidaque intorti sustollant vela rudentes, | | quam primum cernens ut laeta gaudia mente | | agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet." | | Haec mandata prius constanti mente tenentem | 240 | Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes | | aereum nivei montis liquere cacumen. | | At pater, ut summa prospectum ex arce petebat, | | anxia in assiduos absumens lumina fletus, | | cum primum inflati conspexit lintea veli, | 246 | amissum credens inmiti Thesea fato. | 245 | Praecipitem sese scopulorum e vertice jecit, | 247 | sic funesta domus ingressus tecta paterna | | morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum | | obtulerat mente immemori talem ipse recepit. | 250 | Quae tum prospectans cedentem maesta carinam | | multiplices animo voluebat saucia curas. | | At parte ex alia florens volitabat Iacchus | | cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, | | te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. | 255 | Qui tum alacres passim lymphata mente furebant | | euhoe Bacchantes, euhoe capita inflectentes. | | Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, | | pars e divolso jactabant membra juvenco, | | pars sese tortis serpentibus incingebant, | 260 | pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, | | orgia, quae frustra cupiunt audire profani, | | plangebant aliae proceris tympana palmis | | aut tereti tenues tinnitus aere ciebant, | | multis raucisonos efflabant cornua bombos | 265 | barbaraque horribili stridebat tibia cantu. | | Talibus amplifice vestis decorata figuris | | pulvinar complexa suo velabat amictu. | | Quae postquam cupide spectando Thessala pubes | | expleta 'st sanctis coepit decedere divis. | 270 | Hic qualis flatu placidum mare matutino | | horrificans Zephyrus proclivas incitat undas | | Aurora exoriente vagi sub limina solis, | | quae tarde primum clementi flamine pulsae | | procedunt leviterque sonant plangore cachinni. | 275 | post vento crescente magis magis increbescunt | | purpureaque procul nantes ab luce refulgent, | | sic ibi vestibuli linquentes regia tecta | | ad se quisque vago passim pede discedebant, | | quorum post abitum princeps e vertice Peli | 280 | advenit Chiron portans silvestria dona: | | nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis | | montibus ora creat, quos propter fluminis undas | | aura parit flores tepidi fecunda Favoni, | | hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, | 285 | quo permulsa domus jucundo risit odore. | | Confestim Penios adest, viridantia Tempe, | | Tempe quae silvae cingunt super impendentes, | | haemonisin linquens Doris celebranda choreis, | | non vacuus: namque ille tulit radicitus altas | 290 | fagos ac recto proceras stipite laurus, | | non sine nutanti platano lentaque sorore | | flammati Phaethontis et aerea cupressu. | | Haec circum sedes late contexta locavit, | | vestibulum ut molli velatum fronde vireret. | 295 | Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, | | extenuata gerens veteris vestigia poenae, | | quam quondam silici restrictus membra catena | | persolvit pendens e verticibus praeruptis. | | Inde pater divom sancta cum conjuge natisque | 300 | advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens | | unigenamque simul cultricem montibus Idri: | | Pelea nam tecum pariter soror aspernata 'st. | | nec Thetidis taedas voluit celebrare jugales. | | Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, | 305 | large multiplici constructae sunt dape mensae, | | cum interea infirmo quatientes corpora motu | | veridicos Parcae coeperunt edere cantus. | | His corpus tremulum complectens undique vestis | | candida purpurea talos incinxerat ora, | 310 | at roseae niveo residebant vertice vittae, | | aeternumque manus carpebant rite laborem. | | Laeva colum molli lana retinebat amictum, | | dextera tum leviter deducens fila supinis | | formabat digitis, tum prono in pollice torquens | 315 | libratum tereti versabat turbine fusum, | | atque ita decerpens aequabat semper opus dens, | | laneaque aridulis haerebant morsa labellis, | | quae prius in levi fuerant exstantia filo: | | ante pedes autem candentis mollia lanae | 320 | vellera virgati custodibant calathisci. | | Haec tum clarisona pellentes vellera voce | | talia divino fuderunt carmine fata, | | carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas. | | O decus eximium magnis virtutibus augens, | 325 | Emathiae tutamen opis, clarissime nato. | | accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores, | | veridicum oraclum. Sed vos, quae fata sequuntur, | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Adveniet tibi jam portans optata maritis | 330 | Hesperus, adveniet fausto cum sidere conjunx, | | quae tibi flexanimo mentem perfundat amore | | languidulosque paret tecum conjungere somnos, | | levia substernens robusto bracchia collo. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | 335 | Nulla domus tales umquam contexit amores, | | nullus amor tali conjunxit foedere amantes, | | qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Nascetur vobis expers terroris Achilles, | 340 | hostibus haud tergo sed forti pectore notus, | | qui persaepe vago victor certamine cursus | | flammea praevertet celeris vestigia cervae. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Non illi quisquam bello se conferet heros, | 345 | cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, | | Troicaque obsidens longinquo moenia bello | | perjuri Pelopis vastabit tertius heres. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Illius egregias virtutes claraque facta | 350 | saepe fatebuntur natorum in funere matres, | | cum incultum cano solvent a vertice crines | | putridaque infirmis variabunt pectora palmis. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Namque velut densas praecerpens messor aristas | 355 | sole sub ardenti flaventia demetit arva, | | Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, | | quae passim rapido diffunditur Hellesponto, | 360 | cujus iter caesis angustans corporum acervis | | alta tepefaciet permixta flumina caede. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Denique testis erit morti quoque reddita praeda, | | cum terrae excelso coacervatum aggere bustum | 365 | excipiet niveos perculsae virginis artus. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis | | urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, | | alta Polyxenia madefient caede sepulcra, | 370 | quae velut ancipiti succumbens victima ferro, | | proiciet truncum submisso poplite corpus. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Quare agite optatos animi conjungite amores. | | Accipiat conjunx felici foedere divam, | 375 | dedatur cupido jamdudum nupta marito. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Non illam nutrix orienti luce revisens | | hesterno collum poterit circumdare filo, | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi,
| 380 | anxia nec mater discordis maesta puellae | | secubitu caros mittet sperare nepotes. | | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. | | Talia praesentes quondam felicia Pelei | | carmina divino cecinerunt pectore Parcae. | 385 | Praesentes namque ante domos invisere castas | | heroum et sese mortali ostendere coetu | | caelicolae nondum spreta pietate solebant. | | Saepe pater divom templo in fulgente, revertens | | annua cum festis venissent sacra diebus, | 390 | conspexit terra centum procumbere tauros. | | Saepe vagus Liber Parnassi vertice summo | | Thyadas effusis evantes crinibus egit, | | cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes | | acciperent laeti divom fumantibus aris. | 395 | Saepe in letifero belli certamine Mavors | | aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo | | armatas hominum'st praesens hortata catervas. | | Sed postquam tellus scelere 'st imbuta nefando, | | justitiamque omnes cupida de mente fugarunt, | 400 | perfudere manus fraterno sanguine fratres, | | destitit extinctos natus lugere parentes, | | optavit genitor primaevi funera nati, | | liber ut innuptae poteretur flore novercae, | | ignaro mater substernens se impia nato | 405 | inpia non uerita 'st diuos scelerare penates. | | omnia fanda nefanda malo permixta furore | | justificam nobis mentem avertere deorum. | | Quare nec tales dignantur visere coetus, | | nec se contingi patiuntur lumine claro. | | | | | | |
|
LXV. | | Etsi me assiduo confectum cura dolore | | sevocat a doctis, Hortale, virginibus, | | nec potis est dulces Musarum expromere fetus | | mens animi, tantis fluctuat ipsa malis: | 05 | (namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris | | pallidulum manans alluit unda pedem, | | Troia Rhoeteo quem subter litore tellus | | ereptum nostris obterit ex oculis: | | alloquar, audiero numquam te voca loquentem, | 10 | numquam ego te, vita frater amabilior, | | aspiciam posthac: at certe semper amabo, | | semper maesta tua carmina morte canam, | | qualia sub densis ramorum concinit umbris | | Daulias absumpti fata gemens Ityli)--- | 15 | sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto | | haec expressa tibi carmina Battiadae, | | ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis | | effluxisse meo forte putes animo, | | ut missum sponsi furtivo munere malum | 20 | procurrit casto virginis e gremio, | | quod miserae oblitae molli sub veste locatum, | | dum adventu matris prosilet, excutitur: | | atque illud prono praeceps agitur decursu, | | huic manat tristi conscius ore rubor. | | | | | | |
|
LXVI. | | Omnia qui magni dispexit lumina mundi, | | qui stellarum ortus comperit atque obitus, | | flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, | | ut cedant certis sidera temporibus, | 05 | ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans | | dulcis amor gyro devocet aereo, | | idem me ille Conon caelesti in limine vidit | | e Beroniceo vertice caesariem | | fulgentem clare, quam multis illa deorum | 10 | levia protendens brachia pollicita 'st, | | qua rex tempestate novo auctus hymenaeo | | vastatum fines iverat Assyrios, | | dulcia nocturnae portans vestigia rixae, | | quam de virgineis gesserat exuviis. | 15 | Estne novis nuptis odio Venus? An quod amantum | | frustrantur falsis gaudia lacrimulis, | | ubertim thalami quas intra limina fundunt? | | Non ita me divi, vera gemunt, iverint. | | Id mea me multis docuit regina querellis | 20 | invisente novo proelia torva viro. | | Et tu non orbum luxti deserta cubile, | | sed fratris cari flebile discidium, | | cum penitus maestas exedit cura medullas. | | Ut tibi tunc toto pectore sollicitae | 25 | sensibus ereptis mens excidit! At te ego certe | | cognoram a parva virgine magnanimam. | | Anne bonum oblita 's facinus, quo regium adepta 's | | conjugium, quod non fortior ausit alis? | | sed tum maesta virum mittens quae uerba locuta 's! | 30 | Juppiter, ut tristi lumina saepe manu! | | Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes | | non longe a caro corpore abesse volunt? | | Atque ibi me cunctis pro dulci conjuge divis | | non sine taurino sanguine pollicita 's, | 35 | si reditum tetulisset. Is haud in tempore longo | | captam Asiam Aegypti finibus addiderat. | | Quis ego pro factis caelesti reddita coetu | | pristina vota novo munere dissoluo. | | Invita, o regina, tuo de verti e cessi, | 40 | invita: adjuro teque tuumque caput, | | digna ferat quod siquis inaniter adjurarit: | | sed qui se ferro postulet esse parem? | | Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris | | progenies Thiae clara supervehitur, | 45 | cum Medi peperere novum mare, cumque juventus | | per medium classi barbara navit Athon. | | Quid facient crines, cum ferro talia cedant? | | Juppiter, ut Chalybon omne genus pereat, | | et qui principio sub terra quaerere venas | 50 | institit ac ferri stringere duritiem! | | Abjunctae paulo ante comae mea fata sorores | | lugebant, cum se Memnonis Aethiopis | | unigena impellens nutantibus aera pennis | | obtulit Arsinoae Locridis ales ecus, | 55 | isque per aetherias me tollens avolat umbras | | et Veneris casto collocat in gremio. | | Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, | | Graia Canopeis incola litoribus. | | Inde Veneri uario ne solum in lumine caeli | 60 | ex Ariadnaeis aurea temporibus | | fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus | | devotae flavi verticis exuviae, | | uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me | | sidus in antiquis diva novum posuit: | 65 | virginis et saevi contingens namque Leonis | | lumina, Callisto juncta Lycaoniae, | | vertor in occasum, tardum dux ante Booten, | | qui vix sero alto mergitur Oceano. | | Sed quamquam me nocte premunt vestigia divom, | 70 | lux autem canae Tethyi restituit, | | (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo, | | namque ego non ullo vera timore tegam, | | nec si me infestis discerpent sidera dictis, | | condita quin veri pectoris evoluam) | 75 | non his tam laetor rebus, quam me afore semper, | | afore me a dominae vertice discrucior, | | quicum ego, dum virgo quondam fuit omnibus expers, | | unguentorum una milia multa bibi. | | Nunc vos, optato quas junxit lumine taeda, | 80 | non prius unanimis corpora conjugibus | | tradite nudantes rejecta veste papillas, | | quam jucunda mihi munera libet onyx, | | vester onyx, casto colitis quae jura cubili. | | Sed quae se impuro dedit adulterio, | 85 | illius a mala dona levis bibat irrita pulvis: | | namque ego ab indignis praemia nulla peto: | | sed magis, o nuptae, semper concordia vestras | | semper amor sedes incolat assiduus. | | Tu vero, regina, tuens cum sidera divam | 90 | placabis festis luminibus Venerem, | | unguinis expertem ne siueris esse tuam me, | | sed potius largis affice muneribus | | sidera cur iterent "utinam coma regia fiam, | | proximus Hydrochoi fulgeret Oarion." | | | | | | |
|
LXVII. | | O dulci jucunda viro, jucunda parenti, | | salue, teque bona Juppiter auctet ope, | | janua, quam Balbo dicunt servisse benigne, | | olim, cum sedes ipse senex tenuit, | 05 | quamque ferunt rursus voto servisse maligne, | | postquam 's porrecto facta marita sene. | | Dic agedum nobis, quare mutata feraris | | in dominum veterem deseruisse fidem. | | "Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) | 10 | culpa mea 'st, quamquam dicitur esse mea, | | nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: | | verum, is mos populi, janua quae ipsa facit. | | Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, | | ad me omnes clamant 'janua, culpa tua 'st'." | 15 | Non istuc satis est uno te dicere uerbo, | | sed facere ut quivis sentiat et videat. | | "Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat." | | Nos volumus: nobis dicere ne dubita. | | "Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, | 20 | falsum 'st. Non illam vir prior attigerit, | | languidior tenera cui pendens sicula beta | | numquam se mediam sustulit ad tunicam: | | sed pater illius gnati violasse cubile | | dicitur et miseram conscelerasse domum, | 25 | sive quod inpia mens caeco flagrabat amore, | | seu quod iners sterili semine natus erat, | | et quaerendus is unde foret nervosius illud, | | quod posset zonam solvere virgineam." | | Egregium narras mira pietate parentem, | 30 | qui ipse sui nati minxerit in gremium. | | "Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere | | Brixia Chineae supposita speculae, | | flavus quam molli percurrit flumine Mella. | | Brixia Veronae mater amata meae, | 35 | sed de Postumio et Corneli narrat amore, | | cum quibus illa malum fecit adulterium." | | Dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, janua, nosti? | | Cui numquam domini limine abesse licet, | | nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo | 40 | tantum operire soles aut aperire domum? | | "Saepe illam audivi furtiva voce loquentem | | solam cum ancillis haec sua flagitia, | | nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi | | speraret nec linguam esse nec auriculam. | 45 | Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo | | nomine, ne tollat rubra supercilia. | | Longus homo 'st, magnas cui lites intulit olim | | falsum mendaci ventre puerperium." | | | | | | |
|
LXVIII. | | Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo | | conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium. | | Naufragum ut ejectum spumantibus aequoris undis | | sublevem. et a mortis limine restituam, | 05 | quem neque sancta Venus molli requiescere somno | | desertum in lecto caelibe perpetitur. | | Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae | | oblectant cum mens anxia pervigilat, | | id gratum 'st mihi me quoniam tibi dicis amicum, | 10 | muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: | | sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, | | neu me odisse putes hospitis officium, | | accipe quis merser fortunae fluctibus ipse, | | ne amplius a misero dona beata petas. | 15 | Tempore quo primum vestis mihi tradita pura 'st | | Jucundum cum aetas florida ver ageret, | | multa satis lusi: non est dea nescia nostri, | | quae dulcem curis miscet amaritiem: | | sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors | 20 | abstulit. O misero frater adempte mihi, | | tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, | | tecum una tota 'st nostra sepulta domus, | | omnia tecum una perierunt gaudia nostra, | | quae tuus in vita dulcis alebat amor. | 25 | Cujus ego interitu tota de mente fugavi | | haec studia atque omnes delicias animi. | | Quare quod scribis "Veronae turpe, Catullo, | | esse, quod hic, quisquis de meliore nota 'st | | frigida deserto tepefactet membra cubili. | 30 | id, Mani, non est turpe, magis miserum 'st. | | Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, | | haec tibi non tribuo munera cum nequeo. | | Nam quod scriptorum non magna 'st copia apud me, | | hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, | 35 | illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: | | huc una ex multis capsula me sequitur. | | Quod cum ita sit nolim statuas nos mente maligna | | id facere aut animo non satis ingenuo, | | quod tibi non utriusque petenti copia posta 'st: | 40 | ultro ego deferrem copia siqua foret. | | Non possum reticere, deae, qua me Allius in re | | Juverit aut quantis juverit officiis. | | Ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas | | illius hoc caeca nocte tegat studium, | 45 | sed dicam vobis, vos porro dicite multis | | milibus et facite haec carta loquatur anus, | | Ut fama ille bona Cumaeos vivat in annos, | | notescatque magis mortuus atque magis, | | nec tenuem texens sublimis aranea telam | 50 | in deserto Alli nomine opus faciat. | | Nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam, | | scitis, et in quo me corruerit genere. | | Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes | | lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, | 55 | maesta neque assiduo tabescere pupula fletu | | cessarent tristique imbre madere genae. | | Qualis in aerii perlucens vertice montis | | rivus muscosa prosilit e lapide. | | Qui cum de prona praeceps est valle volutus | 60 | per medium densi transit iter populi, | | dulce viatori lasso in sudore levamen, | | cum gravis exustos aestus hiulcat agros: | | hic velut in nigro jactatis turbine nautis | | lenius aspirans aura secunda venit | 65 | jam prece Pollucis, jam Castoris implorata, | | tale fuit nobis Allius auxilium. | | Is clausum lato patefecit limite campum, | | isque domum nobis isque dedit dominam, | | ad quam communes exerceremus amores. | 70 | Quo mea se molli candida diva pede | | intulit et trito fulgentem in limine plantam | | innixa arguta constituit solea, | | conjugis ut quondam flagrans advenit amore | | Protesilaeam Laodamia domum | 75 | inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro | | hostia caelestes pacificasset eros. | | Nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo, | | quod temere invitis suscipiatur eris. | | Quam jejuna pium desiderat ara cruorem, | 80 | docta 'st amisso Laodamia viro, | | conjugis ante coacta novi dimittere collum, | | quam veniens una atque altera rursus hiemps | | noctibus in longis avidum saturasset amorem, | | posset ut abrupto vivere conjugio. | 85 | quod scibant Parcae non longo tempore abesse | | si miles muros isset ad Iliacos: | | nam tum Helenae raptu primores Argivorum | | coeperat ad sese Troja ciere viros. | | Troja, nefas, commune sepulcrum Asiae Europaeque. | 90 | Troja, virum et virtutum omnium acerba cinis, | | qualiter et nostro letum miserabile fratri | | attulit. Ei misero frater adempte mihi, | | Ei misero fratri jucundum lumen ademptum, | | tecum una tota 'st nostra sepulta domus, | 95 | omnia tecum una perierunt gaudia nostra, | | quae tuus in vita dulcis alebat amor. | | Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra | | nec prope cognatos compositum cineres, | | sed Troja obscena, Troja infelice sepultum | 100 | detinet extremo terra aliena solo. | | Ad quam tum properans fertur lecta undique pubes | | Graeca penetrales deseruisse focos, | | ne Paris abducta gavisus libera moecha | | otia pacato degeret in thalamo. | 105 | Quo tibi tum casu pulcerrima Laodamia, | | ereptum'st vita dulcius atque anima | | conjugium: tanto te absorbens vertice amoris | | aestus in abruptum detulerat barathrum, | | quale ferunt Graii Pheneum prope Cyllenaeum | 110 | siccare emulsa pingue palude solum, | | quod quondam caesis montis fodisse medullis | | audit falsiparens Amphitryoniades, | | tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta | | perculit imperio deterioris eri, | 115 | pluribus ut caeli tereretur janua divis, | | Hebe nec longa virginitate foret. | | sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, | | qui tandem indomitam ferre jugum docuit: | | nam neque tam carum confecto aetate parenti | 120 | una caput seri nata nepotis alit, | | qui, cum divitiis vix tandem juventus avitis | | nomen testatas intulit in tabulas, | | inpia derisi gentilis gaudia tollens | | suscitat a cano volturium capiti: | 125 | nec tantum niveo gavisa 'st ulla columbo | | conpar, quae multo dicitur inprobius | | oscula mordenti semper decerpere rostro, | | quam quae praecipue multivola 'st mulier. | | Sed tu horum magnos vicisti sola furores, | 130 | ut semel es flavo conciliata viro. | | Aut nihil aut paulum cui tum concedere digna | | lux mea se nostrum contulit in gremium, | | quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido | | fulgebat crocina candidus in tunica. | 135 | Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, | | rara verecundae furta feremus erae, | | ne nimium simus stultorum more molesti: | | saepe etiam Juno maxima caelicolum, | | conjugis in culpa flagrantem concoquit iram | 140 | noscens omnivoli plurima furta Jovis. | | Atqui nec divis homines componier aequum'st | | (ingratum tremuli tolle parentis opus), | | nec tamen illa mihi dextra deducta paterna | | fragrantem Assyrio venit odore domum, | 145 | sed furtiva dedit mira munuscula nocte, | | ipsius ex ipso dempta viri gremio. | | Quare illud satis est, si nobis is datur unis, | | quem lapide illa dies candidiore notat. | | Hoc tibi quod potui confectum carmine munus | 150 | pro multis, Alli, redditur officiis, | | ne vestrum scabra tangat rubigine nomen | | haec atque illa dies atque alia atque alia. | | Huc addent divi quam plurima quae Themis olim | | antiquis solita 'st munera ferre piis: | 155 | sitis felices et tu simul et tua vita | | et domus ipsa in qua lusimus et domina, | | et qui principio nobis quae tradidit aufert, | | a quo sunt primo mi omnia nata bona, | | et longe ante omnes mihi quae me carior ipso 'st, | 160 | lux mea, qua viva vivere dulce mihi 'st. | | | | | | |
|
LXIX. | | Noli admirari, quare tibi femina nulla, | | Rufe, velit tenerum supposuisse femur, | | non si illam rarae labefactes munere vestis | | aut perluciduli deliciis lapidis. | 05 | Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur | | valle sub alarum trux habitare caper. | | Hunc metuunt omnes. Neque mirum: nam mala valde 'st | | bestia, nec quicum bella puella cubet. | | Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, | 10 | aut admirari desine cur fugiant. | | | | | | |
|
LXX. | | Nulli se dicit mulier mea nubere malle | | quam mihi, non si se Juppiter ipse petat. | | Dicit, sed mulier cupido quod dicit amanti, | | in vento et rapida scribere oportet aqua. | | | | | | |
|
LXXI. | | Si cui jure bono sacer alarum obstitit hircus, | | aut si quem merito tarda podagra secat, | | Aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem, | | mirifico 'st a te nactus utrumque malum. | 05 | Nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: | | illam affligit odore, ipse perit podagra. | | | | | | |
|
LXII. | | Dicebas quondam solum te nosse Catullum, | | Lesbia, nec prae me velle tenere Jovem. | | Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, | | sed pater ut gnatos diligit et generos. | 05 | Nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, | | multo mi tamen es vilior et levior. | | Qui potis est? inquis. Quod amentem injuria talis | | cogit amare magis, sed bene velle minus. | | | | | | |
|
LXXIII. | | Desine de quoquam quicquam bene velle mereri | | aut aliquem fieri posse putare pium. | | Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne; | | immo taedet obestque magis atque magis: | 05 | ut mihi quem nemo gravius nec acerbius urget, | | quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. | | | | | | |
|
LXXIV. | | Gellius audierat patruum objurgare solere, | | siquis delicias diceret aut faceret. | | Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam | | uxorem et patruum reddidit Harpocratem. | 05 | Quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum | | nunc patruum, uerbum non faciet patruus. | | | | | | |
|
LXXV. | | Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, | | atque ita se officio perdidit ipsa suo, | | ut jam nec bene velle queat tibi, si optima fias, | | nec desistere amare, omnia si facias. | | | | | | |
|
LXXVI. | | Si qua recordanti benefacta priora voluptas | | est homini, cum se cogitat esse pium, | | nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo | | divom ad fallendos numine abusum homines, | 05 | multa parata manent in longa aetate, Catulle, | | ex hoc ingrato gaudia amore tibi. | | Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt | | aut facere, haec a te dictaque factaque sunt; | | omniaque ingratae perierunt credita menti. | 10 | Quare cur te, cur jam amplius excrucies? | | Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis | | et dis invitis desinis esse miser? | | Difficile 'st longum subito deponere amorem. | | Difficile 'st, verum hoc qua lubet efficias. | 15 | Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum: | | hoc facias, sive id non pote sive pote. | | O di, si vestrum 'st misereri, aut si quibus umquam | | extremo jam ipsa in morte tulistis opem, | | me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, | 20 | eripite hanc pestem perniciemque mihi. | | Heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus | | expulit ex omni pectore laetitias. | | Non jam illud quaero, contra me ut diligat illa, | | aut, quod non potis est, esse pudica velit: | 25 | ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum. | | O di, reddite mi hoc pro pietate mea. | | | | | | |
|
LXXVII. | | Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice | | (frustra? immo magno cum pretio atque malo) | | sicine subrepsti mi, atque intestina perurens | | ei misero eripuisti omnia nostra bona? | 05 | eripuisti, eheu nostrae crudele venenum | | vitae, eheu nostrae pestis amicitiae. | | | | | | |
|
LXXVIII. | | Gallus habet fratres, quorum 'st lepidissima conjunx | | alterius, lepidus filius alterius. | | Gallus homo 'st bellus: nam dulces jungit amores, | | cum puero ut bello bella puella cubet. | 05 | Gallus homo 'st stultus nec se videt esse maritum, | | qui patruus patrui monstret adulterium. | | | | | | |
|
LXXVIIIb. | | Sed nunc id doleo quod purae pura puellae | | savia comminxit spurca saliva tua. | | Verum id non impune feres: nam te omnia saecla | | noscent et qui sis fama loquetur anus. | | | | | | |
|
LXXIX. | | Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit | | quam te cum tota gente, Catulle, tua. | | Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, | | si tria natorum savia reppererit. | | | | | | |
|
LXXX. | | Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella | | hiberna fiant candidiora nive, | | mane domo cum exis et cum te octava quiete | | e molli longo suscitat hora die? | 05 | Nescio quid certe 'st: an vere fama susurrat | | grandia te medii tenta vorare viri? | | Sic certe 'st: clamant Victoris rupta miselli | | ilia, et emulso labra notata sero. | | | | | | |
|
LXXXI. | | Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi, | | bellus homo, quem tu deligere inciperes, | | praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri | | hospes inaurata palladior statua, | 05 | qui tibi nunc cordi 'st, quem tu praeponere nobis | | audes, et nescis quod facinus facias? | | | | | | |
|
LXXXII. | | Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum. | | aut aliud si quid carius est oculis, | | eripere ei noli multo quod carius illi | | est oculis seu quid carius est oculis. | | | | | | |
|
LXXXIII. | | Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: | | haec illi fatuo maxima laetitia 'st. | | Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret, | | sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, | 05 | non solum meminit, sed quae multo acrior est res | | irata 'st. Hoc est, uritur et loquitur. | | | | | | |
|
LXXXIV. | | Chommoda dicebat, si quando commoda vellet | | dicere, et insidias Arrius hinsidias, | | et tum mirifice sperabat se esse locutum, | | cum quantum poterat dixerat hinsidias. | 05 | Credo, sic mater, sic liber avunculus ejus. | | sic maternus avus dixerat atque avia. | | Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: | | audibant eadem haec leniter et leviter, | | nec sibi postilla metuebant talia verba, | 10 | cum subito affertur nuntius horribilis, | | Ionios fluctus postquam illuc Arrius isset, | | jam non Ionios esse, sed Hionios. | | | | | | |
|
LXXXV. | | Odi et amo. Quare id faciam fortasse requiris. | | Nescio, sed fieri sentio et excrucior. | | | | | | |
|
LXXXVI. | | Quintia formosa 'st multis, mihi candida longa | | recta 'st. Haec ego sic singula confiteor, | | totum illud formosa nego: nam nulla venustas, | | nulla in tam magno 'st corpore mica salis. | 05 | Lesbia formosa 'st, quae cum pulcherrima tota 'st, | | tum omnibus una omnes surripuit Veneres. | | | | | | |
|
LXXXVII. | | Nulla potest mulier tantum se dicere amatam | | vere quantum a me Lesbia amata mea 's: | | nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, | | quanta in amore tuo ex parte reperta mea 'st. | | | | | | |
|
LXXXVIII. | | Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore | | prurit et abjectis pervigilat tunicis? | | Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? | | Ecquid scis quantum suscipiat sceleris? | 05 | Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys | | nec genitor nympharum abluit Oceanus: | | nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra, | | non si demisso se ipse voret capite. | | | | | | |
|
LXXXIX. | | Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater | | tamque valens vivat tamque venusta soror | | tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis | | cognatis, quare is desinat esse macer? | 05 | Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, | | quantumvis quare sit macer invenies. | | | | | | |
|
XC. | | Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando | | conjugio et discat Persicum aruspicium: | | nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, | | si vera 'st Persarum impia religio, | 05 | gratus ut accepto veneretur carmine divos | | omentum in flamma pingue liquefaciens. | | | | | | |
|
XCI. | | Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum | | in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore | | quod te cognossem bene constantemve putarem | | aut posse a turpi mentem inhibere probro, | 05 | sed neque quod matrem nec germanam esse videbam | | hanc tibi, cujus me magnus edebat amor. | | Et quamvis tecum multo conjungerer usu, | | non satis id causae credideram esse tibi. | | Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni | 10 | culpa 'st, in quacumque 'st aliquid sceleris. | | | | | | |
|
XCII. | | Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam | | de me: Lesbia me dispeream nisi amat. | | Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam | | assidue, verum dispeream nisi amo. | | | | | | |
|
XCIII. | | Nil nimium studeo Caesar tibi velle placere, | | nec scire utrum sis albus an ater homo. | | | | | | |
|
XCIV. | | Mentula moechatur. Moechatur mentula certe. | | Hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit. | | | | | | |
|
XCV. | | Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem | | quam coepta 'st nonamque edita post hiemem 'st, | | milia cum interea quingenta Hortensius uno | | versiculorum anno pertulerit Volusi. | 05 | Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, | | Zmyrnam cana diu saecula pervoluent: | | at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam | | et laxas scombris saepe dabunt tunicas. | | Parva mei mihi sint cordi moumenta sodalis, | 10 | at populus tumido gaudeat Antimacho. | | | | | | |
|
XCVI. | | Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris | | accidere a nostro, Calve, dolore potest, | | quo desiderio veteres renovamus amores | | atque Orco missas flemus amicitias, | 05 | certe non tanto mors inmatura dolori 'st | | Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. | | | | | | |
|
XCVII. | | Non, ita me di ament, quicquam referre putavi, | | utrumne os an oculum olfacerem Aemilio. | | Nilo mundius hoc, niloque immundius illud, | | verum etiam culus mundior et melior: | 05 | nam sine dentibus est: dentes os sesquipedalis, | | gingivas vero ploxeni habet veteris, | | praeterea rictum qualem diffissus in aestu | | mejentis mulae cunnus habere solet. | | Hic futuit multas et se facit esse venustum, | 10 | et non pistrino traditur atque asino? | | Quem siqua attingit, non illam posse putemus | | aegroti culum lingere carnificis? | | | | | | |
|
XCVIII. | | In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti, | | id quod verbosis dicitur et fatuis: | | ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis | | culos et crepidas lingere carpatinas. | 05 | Si nos omnino vis omnes perderev Vetti, | | hiscas: omnino quod cupis efficies. | | | | | | |
|
XCIX. | | Surripui tibi, dum ludis, mellite Juventi, | | saviolum dulci dulcius ambrosia. | | Verum id non impune tuli: namque amplius horam | | suffixum in summa me memini esse cruce, | 05 | dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis | | tantillum vestrae demere saevitiae. | | Nam simul id factum 'st multis diluta labella | | guttis abstersisti omnibus articulis, | | ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, | 10 | tamquam commictae spurca saliva lupae. | | Praeterea infestum misero me tradere Amori | | non cessasti omnique excruciare modo, | | ut mi ex ambrosia mutatum jam foret illud | | saviolum tristi tristius elleboro. | 15 | Quam quoniam poenam misero proponis amori, | | numquam jam posthac basia surripiam. | | | | | | |
|
C. | | Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam | | flos Veronensum depereunt juvenum, | | hic fratrem, ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud | | fraternum vere dulce sodalicium. | 05 | Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis | | perspecta egregie 'st unica amicitia, | | cum vesana meas torreret flamma medullas. | | Sis felix, Caeli, sis in amore potens. | | | | | | |
|
CI. | | Multas per gentes et multa per aequora vectus | | advenio has miseras, frater, ad inferias, | | ut te postremo donarem munere mortis | | et mutam nequiquam alloquerer cinerem, | 05 | quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, | | heu miser indigne frater adempte mihi. | | Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum | | tradita sunt tristi munere ad inferias, | | accipe fraterno multum manantia fletu, | 10 | atque in perpetuum, frater, ave atque vale. | | | | | | |
|
CII. | | Si quicquam tacito commissum 'st fido ab amico, | | cujus sit penitus nota fides animi, | | meque esse invenies illorum jure sacratum, | | Corneli, et factum me esse puta Harpocratem. | | | | | | |
|
CIII. | | Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo, | | deinde esto quamvis saevus et indomitus: | | aut, si te nummi delectant, desine quaeso | | leno esse atque idem saevus et indomitus. | | | | | | |
|
CIV. | | Credis me potuisse meae maledicere vitae, | | ambobus mihi quae carior est oculis? | | non potui, nec si possem tam perdite amarem. | | sed tu cum Tappone omnia monstra facis. | | | | | | |
|
CV. | | Mentula conatur Pipleum scandere montem: | | Musae furcillis praecipitem eiciunt. | | | | | | |
|
CVI. | | Cum puero bello praeconem qui videt esse. | | Quid credat, nisi se vendere discupere? | | | | | | |
|
CVII. | | Si quicquam cupidoque optantique optigit umquam | | insperanti, hoc est gratum animo proprie. | | Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro, | | quod te restituis, Lesbia, mi cupido, | 05 | restituis cupido atque insperanti ipsa refers te | | nobis. O lucem candidiore nota! | | Quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem | | optandam in vita dicere quis poterit? | | | | | | |
|
CVIII. | | Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus | | spurcata impuris moribus intereat, | | non equidem dubito quin primum inimica bonorum | | lingua excerpta avido sit data volturio, | 05 | effossos oculos voret atro gutture corvus. | | intestina canes, cetera membra lupi. | | | | | | |
|
CIX. | | Jucundum, mea vita, mihi proponis amorem | | hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. | | Di magni, facite ut vere promittere possit, | | atque id sincere dicat et ex animo. | 05 | Ut liceat nobis tota perducere vita | | aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. | | | | | | |
|
CX. | | Aufilena, bonae semper laudantur amicae: | | accipiunt pretium, quae facere instituunt. | | Tu, quod promisti mihi quod mentire, inimica 's: | | quod nec das nec fers, turpe facis facinus. | 05 | Aut facere ingenuae 'st, aut non promisse pudicae, | | Aufilena, fuit: sed data corripere | | fraudando 'st falsum plus quam meretricis avarae, | | quae sese toto corpore prostituit. | | | | | | |
|
CXI. | | Aufilena, viro contentam vivere solo, | | nuptarum laus ex laudibus eximiis: | | sed cuivis quamvis potius succumbere par est, | | quam matrem fratres ex patruo parere. | | | | | | |
|
CXII. | | Multus homo 's Naso, neque tecum multus homo 'st qui | | descendit: Naso, multus es et pathicus. | | | | | | |
|
CXIII. | | Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant | | Maeciliam: facto consule nunc iterum | | manserunt duo, sed creverunt milia in unum | | singula. Fecundum semen adulterio. | | | | | | |
|
CXIV. | | Firmano saltu non falso Mentula dives | | fertur, qui tot res in se habet egregias, | | aucupium omne genus. piscis. prata. arua. ferasque. | | nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. | 05 | quare concedo sit diues. dum omnia desint. | | saltus laudemus dum modo ipse egeat. | | | | | | |
|
CXV. | | Mentula habet noster triginta jugera prati, | | quadraginta arvi: cetera sunt maria. | | Cur non divitiis Croesum superare potis sit | | uno qui in saltu tot bona possideat, | 05 | prata, arva, ingentis siluas saltusque paludesque | | usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? | | Omnia magna haec sunt, tamen ipse 'st maximus ultro. | | non homo, sed vero mentula magna minax. | | | | | | |
|
CXVI. | | Saepe tibi studioso animo venante requirens | | carmina uti possem mittere Battiadae, | | qui te lenirem nobis, neu conarere | | tela infesta meum mittere in usque caput, | 05 | hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, | | Gelli, nec nostras hic valuisse preces. | | Contra nos tela ista tua evitabimus uncta: | | at fixus nostris tu dabi' supplicium. | | | | | | |
|
fragmenta | | At non effugies meos iambos. | Iambici autem versus aptissimi habentur | | | ad maledicendum. * * * Denique et Catullus, | | | cum maledicta, sic ait. At non cett. | | | Porph. ad Hor. Carm. I. xvi. 24. | | | | Hunc lucum tibi dedico consecroque Priape, | Terentarius Maurus 2755 | | qua domus tua Lampsaci 'st quaque silva Priape, | | nam te praecipue in suis urbibus colit ora | | Hellespontia ceteris ostriosior oris. | | Hellespontia ceteris ostriosior oris. | | | | de meo ligurrire libido'st. | Nonius Marcellus p. 134 M. | | | | et Lario inminens Comum. | Vibii Sequestris (p. 12, 9 Bursian) codex unus. | | | (Mus. Brit. Add. MSS. 16986.). | | | | | | Hanc uvam Cato praecipue laudat in libros scripsit | | | ad filium; contra Catullus eam vituperat et dicit nulli | | | rei esse aptam miraturque cur eam laudaverit Cato. | | | Servius ad Verg. Georg. II. 95. | | | | | Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos | | | proxumeque Vergili incatamentorum amatoria imitatio. | | | Plin. Nat. Hist. XXVIII. ii. 19. | | | | Sic sua lascivo cantata'st saepe Catullo | Ovid. Trist. II. 427 ff. | | femina, cui falsum Lesbia nomen erat, | | nec contentus ea, multos vulgavit amores, | | in quibus ipse suum fassus adulterium'st. | | | | | Hinc etiam Catullus cavere dixit. | | | Servius ad Verg. Aen. III. 409. | | | | Lucida qua splendet [sic] carchesia mali. | Nonius Marcellus p. 546. Carchesia . . . Vatullus Veronensis: . . . | | | | | Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen. | | | Servius ad Verg. Aen. VII. 378. | | | |